Latin Vulgate (Clementine)
< previous   Book Of Genesis   next >
< previous   Chapter 41   next >
01 02 03 04 05 06 07 08 09 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20
21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 32 33 34 35 36 37 38 39 40
41 42 43 44 45 46 47 48 49 50

Joseph interpreteth the two dreams of Pharao: he is made ruler over all Egypt.

[1] Post duos annos vidit Pharao somnium. Putabat se stare super fluvium, [2] de quo ascendebant septem boves, pulchrae et crassae nimis : et pascebantur in locis palustribus. [3] Aliae quoque septem emergebant de flumine, foedae confectaeque macie : et pascebantur in ipsa amnis ripa in locis virentibus : [4] devoraveruntque eas, quarum mira species et habitudo corporum erat. Expergefactus Pharao, [5] rursum dormivit, et vidit alterum somnium : septem spicae pullulabant in culmo uno plenae atque formosae :

[6] aliae quoque totidem spicae tenues, et percussae uredine oriebantur, [7] devorantes omnium priorum pulchritudinem. Evigilans Pharao post quietem, [8] et facto mane, pavore perterritus, misit ad omnes conjectores Aegypti, cunctosque sapientes, et accersitis narravit somnium, nec erat qui interpretaretur. [9] Tunc demum reminiscens pincernarum magister, ait : Confiteor peccatum meum : [10] iratus rex servis suis, me et magistrum pistorum retrudi jussit in carcerem principis militum :

[11] ubi una nocte uterque vidimus somnium praesagum futurorum. [12] Erat ibi puer hebraeus, ejusdem ducis militum famulus : cui narrantes somnia, [13] audivimus quidquid postea rei probavit eventus; ego enim redditus sum officio meo, et ille suspensus est in cruce. [14] Protinus ad regis imperium eductum de carcere Joseph totonderunt : ac veste mutata obtulerunt ei. [15] Cui ille ait : Vidi somnia, nec est qui edisserat : quae audivi te sapientissime conjicere.

[16] Respondit Joseph : Absque me Deus respondebit prospera Pharaoni. [17] Narravit ergo Pharao quod viderat : Putabam me stare super ripam fluminis, [18] et septem boves de amne conscendere, pulchras nimis, et obesis carnibus : quae in pastu paludis virecta carpebant. [19] Et ecce, has sequebantur aliae septem boves, in tantum deformes et macilentae, ut numquam tales in terra Aegypti viderim : [20] quae, devoratis et consumptis prioribus,

[21] nullum saturitatis dedere vestigium : sed simili macie et squalore torpebant. Evigilans, rursus sopore depressus, [22] vidi somnium. Septem spicae pullulabant in culmo uno plenae atque pulcherrimae. [23] Aliae quoque septem tenues et percussae uredine, oriebantur e stipula : [24] quae priorum pulchritudinem devoraverunt. Narravi conjectoribus somnium, et nemo est qui edisserat. [25] Respondit Joseph : Somnium regis unum est : quae facturus est Deus, ostendit Pharaoni.

[26] Septem boves pulchrae, et septem spicae plenae, septem ubertatis anni sunt : eamdemque vim somnii comprehendunt. [27] Septem quoque boves tenues atque macilentae, quae ascenderunt post eas, et septem spicae tenues, et vento urente percussae, septem anni venturae sunt famis. [28] Qui hoc ordine complebuntur : [29] ecce septem anni venient fertilitatis magnae in universa terra Aegypti, [30] quos sequentur septem anni alii tantae sterilitatis, ut oblivioni tradatur cuncta retro abundantia : consumptura est enim fames omnem terram,

[31] et ubertatis magnitudinem perditura est inopiae magnitudo. [32] Quod autem vidisti secundo ad eamdem rem pertinens somnium : firmitatis indicium est, eo quod fiat sermo Dei, et velocius impleatur. [33] Nunc ergo provideat rex virum sapientem et industrium, et praeficiat eum terrae Aegypti : [34] qui constituat praepositos per cunctas regiones : et quintam partem fructuum per septem annos fertilitatis, [35] qui jam nunc futuri sunt, congreget in horrea : et omne frumentum sub Pharaonis potestate condatur, serveturque in urbibus.

[36] Et praeparetur futurae septem annorum fami, quae oppressura est Aegyptum, et non consumetur terra inopia. [37] Placuit Pharaoni consilium et cunctis ministris ejus : [38] locutusque est ad eos : Num invenire poterimus talem virum, qui spiritu Dei plenus sit? [39] Dixit ergo ad Joseph : Quia ostendit tibi Deus omnia quae locutus es, numquid sapientiorem et consimilem tui invenire potero? [40] Tu eris super domum meam, et ad tui oris imperium cunctus populus obediet : uno tantum regni solio te praecedam.

[41] Dixitque rursus Pharao ad Joseph : Ecce, constitui te super universam terram Aegypti. [42] Tulitque annulum de manu sua, et dedit eum in manu ejus : vestivitque eum stola byssina, et collo torquem auream circumposuit. [43] Fecitque eum ascendere super currum suum secundum, clamante praecone, ut omnes coram eo genu flecterent, et praepositum esse scirent universae terrae Aegypti. [44] Dixit quoque rex ad Joseph : Ego sum Pharao : absque tuo imperio non movebit quisquam manum aut pedem in omni terra Aegypti. [45] Vertitque nomen ejus, et vocavit eum, lingua aegyptiaca, Salvatorem mundi. Deditque illi uxorem Aseneth filiam Putiphare sacerdotis Heliopoleos. Egressus est itaque Joseph ad terram Aegypti

[46] ( triginta autem annorum erat quando stetit in conspectu regis Pharaonis), et circuivit omnes regiones Aegypti. [47] Venitque fertilitas septem annorum : et in manipulos redactae segetes congregatae sunt in horrea Aegypti. [48] Omnis etiam frugum abundantia in singulis urbibus condita est. [49] Tantaque fuit abundantia tritici, ut arenae maris coaequaretur, et copia mensuram excederet. [50] Nati sunt autem Joseph filii duo antequam veniret fames : quos peperit ei Aseneth filia Putiphare sacerdotis Heliopoleos.

[51] Vocavitque nomen primogeniti Manasses, dicens : Oblivisci me fecit Deus omnium laborum meorum, et domus patris mei. [52] Nomen quoque secundi appellavit Ephraim, dicens : Crescere me fecit Deus in terra paupertatis meae. [53] Igitur transactis septem ubertatis annis, qui fuerant in Aegypto, [54] coeperunt venire septem anni inopiae, quos praedixerat Joseph : et in universo orbe fames praevaluit, in cuncta autem terra Aegypti panis erat. [55] Qua esuriente, clamavit populus ad Pharaonem, alimenta petens. Quibus ille respondit : Ite ad Joseph : et quidquid ipse vobis dixerit, facite.

[56] Crescebat autem quotidie fames in omni terra : aperuitque Joseph universa horrea, et vendebat Aegyptiis : nam et illos oppresserat fames. [57] Omnesque provinciae veniebant in Aegyptum, ut emerent escas, et malum inopiae temperarent.

< previous   Book Of Genesis   next >
< previous   Chapter 41   next >