God promiseth seed to Abram. His faith, sacrifice and vision.
[1] His itaque transactis, factus est sermo Domini ad Abram per visionem dicens : Noli timere, Abram : ego protector tuus sum, et merces tua magna nimis.
[2] Dixitque Abram : Domine Deus, quid dabis mihi? ego vadam absque liberis, et filius procuratoris domus meae iste Damascus Eliezer.
[3] Addiditque Abram : Mihi autem non dedisti semen, et ecce vernaculus meus, haeres meus erit.
[4] Statimque sermo Domini factus est ad eum, dicens : Non erit hic haeres tuus, sed qui egredietur de utero tuo, ipsum habebis haeredem.
[5] Eduxitque eum foras, et ait illi : Suscipe caelum, et numera stellas, si potes. Et dixit ei : Sic erit semen tuum.
[6] Credidit Abram Deo, et reputatum est illi ad justitiam.
[7] Dixitque ad eum : Ego Dominus qui eduxi te de Ur Chaldaeorum ut darem tibi terram istam, et possideres eam.
[8] At ille ait : Domine Deus, unde scire possum quod possessurus sim eam?
[9] Et respondens Dominus : Sume, inquit, mihi vaccam trienem, et capram trimam, et arietem annorum trium, turturem quoque et columbam.
[10] Qui tollens universa haec, divisit ea per medium, et utrasque partes contra se altrinsecus posuit; aves autem non divisit.
[11] Descenderuntque volucres super cadavera, et abigebat eas Abram.
[12] Cumque sol occumberet, sopor irruit super Abram, et horror magnus et tenebrosus invasit eum.
[13] Dictumque est ad eum : Scito praenoscens quod peregrinum futurum sit semen tuum in terra non sua, et subjicient eos servituti, et affligent quadringentis annis.
[14] Verumtamen gentem, cui servituri sunt, ego judicabo : et post haec egredientur cum magna substantia.
[15] Tu autem ibis ad patres tuos in pace, sepultus in senectute bona.
[16] Generatione autem quarta revertentur huc : necdum enim completae sunt iniquitates Amorrhaeorum usque ad praesens tempus.
[17] Cum ergo occubuisset sol, facta est caligo tenebrosa, et apparuit clibanus fumans, et lampas ignis transiens inter divisiones illas.
[18] In illo die pepigit Dominus foedus cum Abram, dicens : Semini tuo dabo terram hanc a fluvio Aegypti usque ad fluvium magnum Euphraten,
[19] Cinaeos, et Cenezaeos, Cedmonaeos,
[20] et Hethaeos, et Pherezaeos, Raphaim quoque,
[21] et Amorrhaeos, et Chananaeos, et Gergesaeos, et Jebusaeos.
|