Latin Vulgate (Clementine)
< previous   Book Of Genesis   next >
< previous   Chapter 6   next >
01 02 03 04 05 06 07 08 09 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20
21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 32 33 34 35 36 37 38 39 40
41 42 43 44 45 46 47 48 49 50

Man's sin is the cause of the deluge. Noe is commanded to build the ark.

[1] Cumque coepissent homines multiplicari super terram, et filias procreassent, [2] videntes filii Dei filias hominum quod essent pulchrae, acceperunt sibi uxores ex omnibus, quas elegerant. [3] Dixitque Deus : Non permanebit spiritus meus in homine in aeternum, quia caro est : eruntque dies illius centum viginti annorum. [4] Gigantes autem erant super terram in diebus illis : postquam enim ingressi sunt filii Dei ad filias hominum, illaeque genuerunt, isti sunt potentes a saeculo viri famosi. [5] Videns autem Deus quod multa malitia hominum esset in terra, et cuncta cogitatio cordis intenta esset ad malum omni tempore,

[6] poenituit eum quod hominum fecisset in terra. Et tactus dolore cordis intrinsecus, [7] Delebo, inquit, hominem, quem creavi, a facie terrae, ab homine usque ad animantia, a reptili usque ad volucres caeli : poenitet enim me fecisse eos. [8] Noe vero invenit gratiam coram Domino. [9] Hae sunt generationes Noe : Noe vir justus atque perfectus fuit in generationibus suis; cum Deo ambulavit. [10] Et genuit tres filios, Sem, Cham et Japheth.

[11] Corrupta est autem terra coram Deo, et repleta est iniquitate. [12] Cumque vidisset Deus terram esse corruptam ( omnis quippe caro corruperat viam suam super terram), [13] dixit ad Noe : Finis universae carnis venit coram me : repleta est terra iniquitate a facie eorum, et ego disperdam eos cum terra. [14] Fac tibi arcam de lignis laevigatis; mansiunculas in arca facies, et bitumine linies intrinsecus et extrinsecus. [15] Et sic facies eam : trecentorum cubitorum erit longitudo arcae, quinquaginta cubitorum latitudo, et triginta cubitorum altitudo illius.

[16] Fenestram in arca facies, et in cubito consummabis summitatem ejus : ostium autem arcae pones ex latere; deorsum, coenacula et tristega facies in ea. [17] Ecce ego adducam aquas diluvii super terram, ut interficiam omnem carnem, in qua spiritus vitae est subter caelum : universa quae in terra sunt, consumentur. [18] Ponamque foedus meum tecum : et ingredieris arcam tu et filii tui, uxor tua, et uxores filiorum tuorum tecum. [19] Et ex cunctis animantibus universae carnis bina induces in arcam, ut vivant tecum : masculini sexus et feminini. [20] De volucribus juxta genus suum, et de jumentis in genere suo, et ex omni reptili terrae secundum genus suum : bina de omnibus ingredientur tecum, ut possint vivere.

[21] Tolles igitur tecum ex omnibus escis, quae mandi possunt, et comportabis apud te : et erunt tam tibi, quam illis in cibum. [22] Fecit igitur Noe omnia quae praeceperat illi Deus.

< previous   Book Of Genesis   next >
< previous   Chapter 6   next >