Latin Vulgate (Clementine)
< previous   Book Of Genesis   next >
< previous   Chapter 33   next >
01 02 03 04 05 06 07 08 09 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20
21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 32 33 34 35 36 37 38 39 40
41 42 43 44 45 46 47 48 49 50

Jacob and Esau meet: Jacob goeth to Salem, where he raiseth an altar.

[1] Elevans autem Jacob oculos suos, vidit venientem Esau, et cum eo quadringentos viros : divisitque filios Liae et Rachel, ambarumque famularum : [2] et posuit utramque ancillam, et liberos earum, in principio : Liam vero, et filios ejus, in secundo loco : Rachel autem et Joseph novissimos. [3] Et ipse progrediens adoravit pronus in terram septies, donec appropinquaret frater ejus. [4] Currens itaque Esau obviam fratri suo, amplexatus est eum : stringensque collum ejus, et osculans flevit. [5] Levatisque oculis, vidit mulieres et parvulos earum, et ait : Quid sibi volunt isti? et si ad te pertinent? Respondit : Parvuli sunt quos donavit mihi Deus servo tuo.

[6] Et appropinquantes ancillae et filii earum, incurvati sunt. [7] Accessit quoque Lia cum pueris suis : et cum similiter adorassent, extremi Joseph et Rachel adoraverunt. [8] Dixitque Esau : Quaenam sunt istae turmae quas obviam habui? Respondit : Ut invenirem gratiam coram domino meo. [9] At ille ait : Habeo plurima, frater mi, sint tua tibi. [10] Dixitque Jacob : Noli ita, obsecro : sed si inveni gratiam in oculis tuis, accipe munusculum de manibus meis. Sic enim vidi faciem tuam, quasi viderim vultum Dei : esto mihi propitius,

[11] et suscipe benedictionem quam attuli tibi, et quam donavit mihi Deus tribuens omnia. Vix fratre compellente, suscipiens, [12] ait : Gradiamur simul, eroque socius itineris tui. [13] Dixitque Jacob : Nosti, domine mi, quod parvulos habeam teneros, et oves, et boves foetas mecum : quas si plus in ambulando fecero laborare, morientur una die cuncti greges. [14] Praecedat dominus meus ante servum suum : et ego sequar paulatim vestigia ejus, sicut videro parvulos meos posse, donec veniam ad dominum meum in Seir. [15] Respondit Esau : Oro te, ut de populo qui mecum est, saltem socri remaneant viae tuae. Non est, inquit, necesse : hoc uno tantum indigeo, ut inveniam gratiam in conspectu tuo, domine mi.

[16] Reversus est itaque illo die Esau itinere quo venerat in Seir. [17] Et Jacob venit in Socoth : ubi aedificata domo et fixis tentoriis appellavit nomen loci illius Socoth, id est, Tabernacula. [18] Transivitque in Salem urbem Sichimorum, quae est in terra Chanaan, postquam reversus est de Mesopotamia Syriae : et habitavit juxta oppidum. [19] Emitque partem agri, in qua fixerat tabernacula, a filiis Hemor patris Sichem centum agnis. [20] Et erecto ibi altari, invocavit super illud fortissimum Deum Israel.

< previous   Book Of Genesis   next >
< previous   Chapter 33   next >