Latin Vulgate (Clementine)
< previous   Book Of Genesis   next >
< previous   Chapter 4   next >
01 02 03 04 05 06 07 08 09 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20
21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 32 33 34 35 36 37 38 39 40
41 42 43 44 45 46 47 48 49 50

The history of Cain and Abel.

[1] Adam vero cognovit uxorem suam Hevam, quae concepit et peperit Cain, dicens : Possedi hominem per Deum. [2] Rursumque peperit fratrem ejus Abel. Fuit autem Abel pastor ovium, et Cain agricola. [3] Factum est autem post multos dies ut offerret Cain de fructibus terrae munera Domino. [4] Abel quoque obtulit de primogenitis gregis sui, et de adipibus eorum : et respexit Dominus ad Abel, et ad munera ejus. [5] Ad Cain vero, et ad munera illius non respexit : iratusque est Cain vehementer, et concidit vultus ejus.

[6] Dixitque Dominus ad eum : Quare iratus es? et cur concidit facies tua? [7] nonne si bene egeris, recipies : sin autem male, statim in foribus peccatum aderit? sed sub te erit appetitus ejus, et tu dominaberis illius. [8] Dixitque Cain ad Abel fratrem suum : Egrediamur foras. Cumque essent in agro, consurrexit Cain adversus fratrem suum Abel, et interfecit eum. [9] Et ait Dominus ad Cain : Ubi est Abel frater tuus? Qui respondit : Nescio : num custos fratris mei sum ego? [10] Dixitque ad eum : Quid fecisti? vox sanguinis fratris tui clamat ad me de terra.

[11] Nunc igitur maledictus eris super terram, quae aperuit os suum, et suscepit sanguinem fratris tui de manu tua. [12] Cum operatus fueris eam, non dabit tibi fructus suos : vagus et profugus eris super terram. [13] Dixitque Cain ad Dominum : Major est iniquitas mea, quam ut veniam merear. [14] Ecce ejicis me hodie a facie terrae, et a facie tua abscondar, et ero vagus et profugus in terra : omnis igitur qui invenerit me, occidet me. [15] Dixitque ei Dominus : Nequaquam ita fiet : sed omnis qui occiderit Cain, septuplum punietur. Posuitque Dominus Cain signum, ut non interficeret eum omnis qui invenisset eum.

[16] Egressusque Cain a facie Domini, habitavit profugus in terra ad orientalem plagam Eden. [17] Cognovit autem Cain uxorem suam, quae concepit, et peperit Henoch : et aedificavit civitatem, vocavitque nomen ejus ex nomine filii sui, Henoch. [18] Porro Henoch genuit Irad, et Irad genuit Maviael, et Maviael genuit Mathusael, et Mathusael genuit Lamech. [19] Qui accepit duas uxores, nomen uni Ada, et nomen alteri Sella. [20] Genuitque Ada Jabel, qui fuit pater habitantium in tentoriis, atque pastorum.

[21] Et nomen fratris ejus Jubal : ipse fuit pater canentium cithara et organo. [22] Sella quoque genuit Tubalcain, qui fuit malleator et faber in cuncta opera aeris et ferri. Soror vero Tubalcain, Noema. [23] Dixitque Lamech uxoribus suis Adae et Sellae : Audite vocem meam, uxores Lamech; auscultate sermonem meum : quoniam occidi virum in vulnus meum, et adolescentulum in livorem meum. [24] Septuplum ultio dabitur de Cain : de Lamech vero septuagies septies. [25] Cognovit quoque adhuc Adam uxorem suam : et peperit filium, vocavitque nomen ejus Seth, dicens : Posuit mihi Deus semen aliud pro Abel, quem occidit Cain.

[26] Sed et Seth natus est filius, quem vocavit Enos : iste coepit invocare nomen Domini.

< previous   Book Of Genesis   next >
< previous   Chapter 4   next >