Latin Vulgate (Clementine)
< previous   Book Of Genesis   next >
< previous   Chapter 14   next >
01 02 03 04 05 06 07 08 09 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20
21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 32 33 34 35 36 37 38 39 40
41 42 43 44 45 46 47 48 49 50

The expedition of the four kings; the victory of Abram; he is blessed by Melchisedech.

[1] Factum est autem in illo tempore, ut Amraphel rex Senaar, et Arioch rex Ponti, et Chodorlahomor rex Elamitarum, et Thadal rex Gentium [2] inirent bellum contra Bara regem Sodomorum, et contra Bersa regem Gomorrhae, et contra Sennaab regem Adamae, et contra Semeber regem Seboim, contraque regem Balae, ipsa est Segor. [3] Omnes hi convenerunt in vallem Silvestrem, quae nunc est mare salis. [4] Duodecim enim annis servierunt Chodorlahomor, et tertiodecimo anno recesserunt ab eo. [5] Igitur quartodecimo anno venit Chodorlahomor, et reges qui erant cum eo : percusseruntque Raphaim in Astarothcarnaim, et Zuzim cum eis, et Emim in Save Cariathaim,

[6] et Chorraeos in montibus Seir, usque ad Campestria Pharan, quae est in solitudine. [7] Reversique sunt, et venerunt ad fontem Misphat, ipsa est Cades : et percusserunt omnem regionem Amalecitarum, et Amorrhaeum, qui habitabat in Asasonthamar. [8] Et egressi sunt rex Sodomorum, et rex Gomorrhae, rexque Adamae, et rex Seboim, necnon et rex Balae, quae est Segor : et direxerunt aciem contra eos in valle Silvestri : [9] scilicet adversus Chodorlahomor regem Elamitarum, et Thadal regem Gentium, et Amraphel regem Sennaar, et Arioch regem Ponti : quatuor reges adversus quinque. [10] Vallis autem Silvestris habebat puteos multos bituminis. Itaque rex Sodomorum, et Gomorrhae, terga verterunt, cecideruntque ibi : et qui remanserant, fugerunt ad montem.

[11] Tulerunt autem omnem substantiam Sodomorum et Gomorrhae, et universa quae ad cibum pertinent, et abierunt : [12] necnon et Lot, et substantiam ejus, filium fratris Abram, qui habitabat in Sodomis. [13] Et ecce unus, qui evaserat, nuntiavit Abram Hebraeo, qui habitabat in convalle Mambre Amorrhaei, fratris Escol, et fratris Aner : hi enim pepigerant foedus cum Abram. [14] Quod cum audisset Abram, captum videlicet Lot fratrem suum, numeravit expeditos vernaculos suos trecentos decem et octo : et persecutus est usque Dan. [15] Et divisis sociis, irruit super eos nocte : percussitque eos, et persecutus est eos usque Hoba, quae est ad laevam Damasci.

[16] Reduxitque omnem substantiam, et Lot fratrem suum cum substantia illius, mulieres quoque et populum. [17] Egressus est autem rex Sodomorum in occursum ejus postquam reversus est a caede Chodorlahomor, et regum qui cum eo erant in valle Save, quae est vallis regis. [18] At vero Melchisedech rex Salem, proferens panem et vinum, erat enim sacerdos Dei altissimi, [19] benedixit ei, et ait : Benedictus Abram Deo excelso, qui creavit caelum et terram : [20] et benedictus Deus excelsus, quo protegente, hostes in manibus tuis sunt. Et dedit ei decimas ex omnibus.

[21] Dixit autem rex Sodomorum ad Abram : Da mihi animas, cetera tolle tibi. [22] Qui respondit ei : Levo manum meam ad Dominum Deum excelsum possessorem caeli et terrae, [23] quod a filo subtegminis usque ad corigiam caligae, non accipiam ex omnibus quae tua sunt, ne dicas : Ego ditavi Abram : [24] exceptis his, quae comederunt juvenes, et partibus virorum, qui venerunt mecum, Aner, Escol et Mambre : isti accipient partes suas.

< previous   Book Of Genesis   next >
< previous   Chapter 14   next >