|
God blesseth Noe: forbiddeth blood, and promiseth never more to destroy the world by water. The blessing of Sem and Japheth.
[1] Benedixitque Deus Noe et filiis ejus. Et dixit ad eos: Crescite, et multiplicamini, et replete terram.
[2] Et terror vester ac tremor sit super cuncta animalia terrae, et super omnes volucres caeli, cum universis quae moventur super terram: omnes pisces maris manui vestrae traditi sunt.
[3] Et omne, quod movetur et vivit, erit vobis in cibum: quasi olera virentia tradidi vobis omnia.
[4] Excepto, quod carnem cum sanguine non comedetis.
[5] Sanguinem enim animarum vestrarum requiram de manu cunctarum bestiarum: et de manu hominis, de manu viri, et fratris ejus requiram animam hominis.
[6] Quicumque effuderit humanum sanguinem, fundetur sanguis illius: ad imaginem quippe Dei factus est homo.
[7] Vos autem crescite et multiplicamini, et ingredimini super terram, et implete eam.
[8] Haec quoque dixit Deus ad Noe, et ad filios ejus cum eo:
[9] Ecce ego statuam pactum meum vobiscum, et cum semine vestro post vos:
[10] et ad omnem animam viventem, quae est vobiscum, tam in volucribus quam in jumentis et pecudibus terrae cunctis, quae egressa sunt de arca, et universis bestiis terrae.
[11] Statuam pactum meum vobiscum, et nequaquam ultra interficietur omnis caro aquis diluvii, neque erit deinceps diluvium dissipans terram.
[12] Dixitque Deus: Hoc signum foederis quod do inter me et vos, et ad omnem animam viventem, quae est vobiscum in generationes sempiternas:
[13] arcum meum ponam in nubibus, et erit signum foederis inter me et inter terram.
[14] Cumque obduxero nubibus caelum, apparebit arcus meus in nubibus:
[15] et recordabor foederis mei vobiscum, et cum omni anima vivente quae carnem vegetat: et non erunt ultra aquae diluvii ad delendum universam carnem.
[16] Eritque arcus in nubibus, et videbo illum, et recordabor foederis sempiterni quod pactum est inter Deum et omnem animam viventem universae carnis quae est super terram.
[17] Dixitque Deus ad Noe: Hoc erit signum foederis, quod constitui inter me et omnem carnem super terram.
[18] Erant ergo filii Noe, qui egressi sunt de arca, Sem, Cham et Japheth: porro Cham ipse est pater Chanaan.
[19] Tres isti filii sunt Noe: et ab his disseminatum est omne genus hominum super universam terram.
[20] Coepitque Noe vir agricola exercere terram, et plantavit vineam.
[21] Bibensque vinum inebriatus est, et nudatus in tabernaculo suo.
[22] Quod cum vidisset Cham, pater Chanaan, verenda scilicet patris sui esse nudata, nuntiavit duobus fratribus suis foras.
[23] At vero Sem et Japheth pallium imposuerunt humeris suis, et incedentes retrorsum, operuerunt verenda patris sui: faciesque eorum aversae erant, et patris virilia non viderunt.
[24] Evigilans autem Noe ex vino, cum didicisset quae fecerat ei filius suus minor,
[25] ait: Maledictus Chanaan, servus servorum erit fratribus suis.
[26] Dixitque: Benedictus Dominus Deus Sem, sit Chanaan servus ejus.
[27] Dilatet Deus Japheth, et habitet in tabernaculis Sem, sitque Chanaan servus ejus.
[28] Vixit autem Noe post diluvium trecentis quinquaginta annis.
[29] Et impleti sunt omnes dies ejus nongentorum quinquaginta annorum: et mortuus est.
|