Latin Vulgate (Clementine)
< previous   Book Of Genesis   next >
< previous   Chapter 45   next >
01 02 03 04 05 06 07 08 09 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20
21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 32 33 34 35 36 37 38 39 40
41 42 43 44 45 46 47 48 49 50

Joseph maketh himself known to his brethren: and sendeth for his father.

[1] Non se poterat ultra cohibere Joseph multis coram astantibus : unde praecepit ut egrederentur cuncti foras, et nullus interesset alienus agnitioni mutuae. [2] Elevavitque vocem cum fletu, quam audierunt Aegyptii, omnisque domus Pharaonis. [3] Et dixit fratribus suis : Ego sum Joseph : adhuc pater meus vivit? Non poterant respondere fratres nimio terrore perterriti. [4] Ad quos ille clementer : Accedite, inquit, ad me. Et cum accessissent prope : Ego sum, ait, Joseph, frater vester, quem vendidistis in Aegyptum. [5] Nolite pavere, neque vobis durum esse videatur quod vendidistis me in his regionibus : pro salute enim vestra misit me Deus ante vos in Aegyptum.

[6] Biennium est enim quod coepit fames esse in terra : et adhuc quinque anni restant, quibus nec arari poterit, nec meti. [7] Praemisitque me Deus ut reservemini super terram, et escas ad vivendum habere possitis. [8] Non vestro consilio, sed Dei voluntate huc missum sum : qui fecit me quasi patrem Pharaonis, et dominum universae domus ejus, ac principem in omni terra Aegypti. [9] Festinate, et ascendite ad patrem meum, et dicetis ei : Haec mandat filius tuus Joseph : Deus fecit me dominum universae terrae Aegypti : descende ad me, ne moreris, [10] et habitabis in terra Gessen : erisque juxta me tu, et filii tui, et filii filiorum tuorum, oves tuae, et armenta tua, et universa quae possides :

[11] ibique te pascam ( adhuc enim quinque anni residui sunt famis) ne et tu pereas, et domus tua, et omnia quae possides. [12] En oculi vestri, et oculi fratris mei Benjamin, vident quod os meum loquatur ad vos. [13] Nuntiate patri meo universam gloriam meam, et cuncta quae vidistis in Aegypto : festinate, et adducite eum ad me. [14] Cumque amplexatus recidisset in collum Benjamin fratris sui, flevit : illo quoque similiter flente super collum ejus. [15] Osculatusque est Joseph omnes fratres suos, et ploravit super singulos : post quae ausi sunt loqui ad eum.

[16] Auditumque est, et celebri sermone vulgatum in aula regis : Venerunt fratres Joseph : et gavisus est Pharao, atque omnis familia ejus. [17] Dixitque ad Joseph ut imperaret fratribus suis, dicens : Onerantes jumenta, ite in terram Chanaan, [18] et tollite inde patrem vestrum et cognationem, et venite ad me : et ego dabo vobis omnia bona Aegypti, ut comedatis medullam terrae. [19] Praecipe etiam ut tollant plaustra de terra Aegypti, ad subvectionem parvulorum suorum ac conjugum : et dicito : Tollite patrem vestrum, et properate quantocius venientes. [20] Nec dimittatis quidquam de supellectili vestra : quia omnes opes Aegypti vestrae erunt.

[21] Feceruntque filii Israel ut eis mandatum fuerat. Quibus dedit Joseph plaustra, secundum Pharaonis imperium, et cibaria in itinere. [22] Singulis quoque proferri jussit binas stolas : Benjamin vero dedit trecentos argenteos cum quinque stolis optimis : [23] tantumdem pecuniae et vestium mittens patri suo, addens et asinos decem, qui subveherent ex omnibus divitiis Aegypti, et totidem asinas, triticum in itinere, panesque portantes. [24] Dimisit ergo fratres suos, et proficiscentibus ait : Ne irascamini in via. [25] Qui ascendentes ex Aegypto, venerunt in terram Chanaan ad patrem suum Jacob.

[26] Et nuntiaverunt ei, dicentes : Joseph filius tuus vivit : et ipse dominatur in omni terra Aegypti. Quo audito Jacob, quasi de gravi somno evigilans, tamen non credebat eis. [27] Illi e contra referebant omnem ordinem rei. Cumque vidisset plaustra et universa quae miserat, revixit spiritus ejus, [28] et ait : Sufficit mihi si adhuc Joseph filius meus vivit : vadam, et videbo illum antequam moriar.

< previous   Book Of Genesis   next >
< previous   Chapter 45   next >