Latin Vulgate (Clementine)
< previous   Book Of Genesis   next >
< previous   Chapter 13   next >
01 02 03 04 05 06 07 08 09 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20
21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 32 33 34 35 36 37 38 39 40
41 42 43 44 45 46 47 48 49 50

Abram and Lot part from each other. God's promise to Abram.

[1] Ascendit ergo Abram de Aegypto, ipse et uxor ejus, et omnia quae habebat, et Lot cum eo, ad australem plagam. [2] Erat autem dives valde in possessione auri et argenti. [3] Reversusque est per iter, quo venerat, a meridie in Bethel, usque ad locum ubi prius fixerat tabernaculum inter Bethel et Hai, [4] in loco altaris quod fecerat prius : et invocavit ibi nomen Domini. [5] Sed et Lot qui erat cum Abram, fuerunt greges ovium, et armenta, et tabernacula.

[6] Nec poterat eos capere terra, ut habitarent simul : erat quippe substantia eorum multa, et nequibant habitare communiter. [7] Unde et facta est rixa inter pastores gregum Abram et Lot. Eo autem tempore Chananaeus et Pherezaeus habitabant in terra illa. [8] Dixit ergo Abram ad Lot : Ne quaeso sit jurgium inter me et te, et inter pastores meos et pastores tuos : fratres enim sumus. [9] Ecce universa terra coram te est : recede a me, obsecro : si ad sinistram ieris, ego dexteram tenebo : si tu dexteram elegeris, ego ad sinistram pergam. [10] Elevatis itaque Lot oculis, vidit omnem circa regionem Jordanis, quae universa irrigabatur antequam subverteret Dominus Sodomam et Gomorrham, sicut paradisus Domini, et sicut Aegyptus venientibus in Segor.

[11] Elegitque sibi Lot regionem circa Jordanem, et recessit ab oriente : divisique sunt alterutrum a fratre suo. [12] Abram habitavit in terra Chanaan; Lot vero moratus est in oppidis, quae erant circa Jordanem, et habitavit in Sodomis. [13] Homines autem Sodomitae pessimi erant, et peccatores coram Domino nimis. [14] Dixitque Dominus ad Abram, postquam divisus est ab eo Lot : Leva oculos tuos et vide a loco, in quo nunc es, ad aquilonem et meridiem, ad orientem et occidentem. [15] Omnem terram, quam conspicis, tibi dabo, et semini tuo usque in sempiternum.

[16] Faciamque semen tuum sicut pulverem terrae : si quis potest hominum numerare pulverem terrae, semen quoque tuum numerare poterit. [17] Surge, et perambula terram in longitudine et in latitudine sua : quia tibi daturus sum eam. [18] Movens igitur tabernaculum suum Abram, venit, et habitavit juxta convallem Mambre, quae est in Hebron : aedificavitque ibi altare Domino.

< previous   Book Of Genesis   next >
< previous   Chapter 13   next >