Latin Vulgate (Clementine)
< previous   Book Of Genesis   next >
< previous   Chapter 42   next >
01 02 03 04 05 06 07 08 09 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20
21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 32 33 34 35 36 37 38 39 40
41 42 43 44 45 46 47 48 49 50

Jacob sendeth his ten sons to buy corn in Egypt. Their treatment by Joseph.

[1] Audiens autem Jacob quod alimenta venderentur in Aegypto, dixit filiis suis : Quare negligitis? [2] audivi quod triticum venundetur in Aegypto : descendite, et emite nobis necessaria, ut possimus vivere, et non consumamur inopia. [3] Descendentes igitur fratres Joseph decem, ut emerent frumenta in Aegypto, [4] Benjamin domi retento a Jacob, qui dixerat fratribus ejus : Ne forte in itinere quidquam patiatur mali : [5] ingressi sunt terram Aegypti cum aliis qui pergebant ad emendum. Erat autem fames in terra Chanaan.

[6] Et Joseph erat princeps in terra Aegypti, atque ad ejus nutum frumenta populis vendebantur. Cumque adorassent eum fratres sui, [7] et agnovisset eos, quasi ad alienos durius loquebatur, interrogans eos : Unde venistis? Qui responderunt : De terra Chanaan, ut emamus victui necessaria. [8] Et tamen fratres ipse cognoscens, non est cognitus ab eis. [9] Recordatusque somniorum, quae aliquando viderat, ait ad eos : Exploratores estis : ut videatis infirmiora terrae venistis. [10] Qui dixerunt : Non est ita, domine, sed servi tui venerunt ut emerent cibos.

[11] Omnes filii unius viri sumus : pacifici venimus, nec quidquam famuli tui machinantur mali. [12] Quibus ille respondit : Aliter est : immunita terrae hujus considerare venistis. [13] At illi : Duodecim, inquiunt, servi tui, fratres sumus, filii viri unius in terra Chanaan : minimus cum patre nostro est, alius non est super. [14] Hoc est, ait, quod locutus sum : exploratores estis. [15] Jam nunc experimentum vestri capiam : per salutem Pharaonis non egrediemini hinc, donec veniat frater vester minimus.

[16] Mittite ex vobis unum, et adducat eum : vos autem eritis in vinculis, donec probentur quae dixistis utrum vera an falsa sint : alioquin per salutem Pharaonis exploratores estis. [17] Tradidit ergo illos custodiae tribus diebus. [18] Die autem tertio eductis de carcere, ait : Facite quae dixi, et vivetis : Deum enim timeo. [19] Si pacifici estis, frater vester unus ligetur in carcere : vos autem abite, et ferte frumenta quae emistis, in domos vestras, [20] et fratrem vestrum minimum ad me adducite, ut possim vestros probare sermones, et non moriamini. Fecerunt ut dixerat,

[21] et locuti sunt ad invicem : Merito haec patimur, quia peccavimus in fratrem nostrum, videntes angustiam animae illius, dum deprecaretur nos, et non audivimus : idcirco venit super nos ista tribulatio. [22] E quibus unus Ruben, ait : Numquid non dixi vobis : Nolite peccare in puerum : et non audistis me? en sanguis ejus exquiritur. [23] Nesciebant autem quod intelligeret Joseph, eo quod per interpretem loqueretur ad eos. [24] Avertitque se parumper, et flevit : et reversus locutus est ad eos. [25] Tollensque Simeon, et ligans illis praesentibus, jussit ministris ut implerent eorum saccos tritico, et reponerent pecunias singulorum in sacculis suis, datis supra cibariis in viam : qui fecerunt ita.

[26] At illi portantes frumenta in asinis suis, profecti sunt. [27] Apertoque unus sacco, ut daret jumento pabulum in diversorio, contemplatus pecuniam in ore sacculi, [28] dixit fratribus suis : Reddita est mihi pecunia, en habetur in sacco. Et obstupefacti, turbatique, mutuo dixerunt : Quidnam est hoc quod fecit nobis Deus? [29] Veneruntque ad Jacob patrem suum in terram Chanaan, et narraverunt ei omnia quae accidissent sibi, dicentes : [30] Locutus est nobis dominus terrae dure, et putavit nos exploratores esse provinciae.

[31] Cui respondimus : Pacifici sumus, nec ullas molimur insidias. [32] Duodecim fratres uno patre geniti sumus : unus non est super, minimus cum patre nostro est in terra Chanaan. [33] Qui ait nobis : Sic probabo quod pacifici sitis : fratrem vestrum unum dimittite apud me, et cibaria domibus vestris necessaria sumite, et abite, [34] fratremque vestrum minimum adducite ad me, ut sciam quod non sitis exploratores : et istum, qui tenetur in vinculis, recipere possitis : ac deinceps quae vultis, emendi habeatis licentiam. [35] His dictis, cum frumenta effunderent, singuli repererunt in ore saccorum ligatas pecunias, exterritisque simul omnibus,

[36] dixit pater Jacob : Absque liberis me esse fecistis : Joseph non est super, Simeon tenetur in vinculis, et Benjamin auferetis : in me haec omnia mala reciderunt. [37] Cui respondit Ruben : Duos filios meos interfice, si non reduxero illum tibi : trade illum in manu mea, et ego eum tibi restituam. [38] At ille : Non descendet, inquit, filius meus vobiscum : frater ejus mortuus est, et ipse solus remansit : si quid ei adversi acciderit in terra ad quam pergitis, deducetis canos meos cum dolore ad inferos.

< previous   Book Of Genesis   next >
< previous   Chapter 42   next >