DRBO.ORG Donate Advertising Rates Contact Us
Douay-Rheims DR + LV Latin Vulgate
Latin Vulgate (Clementine)
< | Book Of Genesis | >
< previous | Chapter 20 | next >
01  02  03  04  05  06  07  08  09  10  11  12  13  14  15  16  17  18  19  20  21  22  23  24  25
26  27  28  29  30  31  32  33  34  35  36  37  38  39  40  41  42  43  44  45  46  47  48  49  50

Abraham sojourned in Gerara: Sara is taken into king Abimelech's house, but by God's commandment is restored untouched.

[1] Profectus inde Abraham in terram australem, habitavit inter Cades et Sur: et peregrinatus est in Geraris. [2] Dixitque de Sara uxore suo: Soror mea est. Misit ergo Abimelech rex Gerarae, et tulit eam. [3] Venit autem Deus ad Abimelech per somnium nocte, et ait illi: En morieris propter mulierem quam tulisti: habet enim virum. [4] Abimelech vero non tetigerat eam, et ait: Domine, num gentem ignorantem et justam interficies? [5] nonne ipse dixit mihi: Soror mea est: et ipsa ait: Frater meus est? In simplictate cordis mei, et munditia manuum mearum feci hoc.

[6] Dixitque ad eum Deus: Et ego scio quod simplici corde feceris: et ideo custodivi te ne peccares in me, et non dimisi ut tangeres eam. [7] Nunc ergo redde viro suo uxorem, quia propheta est: et orabit pro te, et vives: si autem nolueris reddere, scito quod morte morieris tu, et omnia quae tua sunt. [8] Statimque de nocte consurgens Abimelech, vocavit omnes servos suos: et locutus est universa verba haec in auribus eorum, timueruntque omnes viri valde. [9] Vocavit autem Abimelech etiam Abraham, et dixit ei: Quid fecisti nobis? quid peccavimus in te, quia induxisti super me et super regnum meum peccatum grande? quae non debuisti facere, fecisti nobis. [10] Rursumque expostulans, ait: Quid vidisti, ut hoc faceres?

[11] Respondit Abraham: Cogitavi mecum, dicens: Forsitan non est timor Dei in loco isto: et interficient me propter uxorem meam: [12] alias autem et vere soror mea est, filia patris mei, et non filia matris meae, et duxi eam in uxorem. [13] Postquam autem eduxit me Deus de domo patris mei, dixi ad eam: Hanc misericordiam facies mecum: in omni loco, ad quem ingrediemur, dices quod frater tuus sim. [14] Tulit igitur Abimelech oves et boves, et servos et ancillas, et dedit Abraham: reddiditque illi Saram uxorem suam, [15] et ait: Terra coram vobis est, ubicumque tibi placuerit habita.

[16] Sarae autem dixit: Ecce mille argenteos dedi fratri tuo, hoc erit tibi in velamen oculorum ad omnes qui tecum sunt, et quocumque perrexeris: mementoque te deprehensam. [17] Orante autem Abraham, sanavit Deus Abimelech et uxorem, ancillasque ejus, et pepererunt: [18] concluserat enim Dominus omnem vulvam domus Abimelech propter Saram uxorem Abrahae.

< previous | Chapter 20 | next >