Latin Vulgate (Clementine)
< previous   Book Of Genesis   next >
< previous   Chapter 29   next >
01 02 03 04 05 06 07 08 09 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20
21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 32 33 34 35 36 37 38 39 40
41 42 43 44 45 46 47 48 49 50

Jacob serveth Laban seven years for Rachel: but is deceived with Lia: he afterwards marrieth Rachel. Lia bears him four sons.

[1] Profectus ergo Jacob venit in terram orientalem. [2] Et vidit puteum in agro, tres quoque greges ovium accubantes juxta eum : nam ex illo adaquabantur pecora, et os ejus grandi lapide claudebatur. [3] Morisque erat ut cunctis ovibus congregatis devolverent lapidem, et refectis gregibus rursum super os putei ponerent. [4] Dixitque ad pastores : Fratres, unde estis? Qui responderunt : De Haran. [5] Quos interrogans, Numquid, ait, nostis Laban filium Nachor? Dixerunt : Novimus.

[6] Sanusne est? inquit. Valet, inquiunt : et ecce Rachel filia ejus venit cum grege suo. [7] Dixitque Jacob : Adhuc multum diei superest, nec est tempus ut reducantur ad caulas greges : date ante potum ovibus, et sic eas ad pastum reducite. [8] Qui responderunt : Non possumus, donec omnia pecora congregentur, et amoveamus lapidem de ore putei, ut adaquemus greges. [9] Adhuc loquebantur, et ecce Rachel veniebat cum ovibus patris sui : nam gregem ipsa pascebat. [10] Quam cum vidisset Jacob, et sciret consobrinam suam, ovesque Laban avunculi sui, amovit lapidem quo puteus claudebatur.

[11] Et adaquato grege, osculatus est eam : et elevata voce flevit, [12] et indicavit ei quod frater esset patris sui, et filius Rebeccae : at illa festinans nuntiavit patri suo. [13] Qui cum audisset venisse Jacob filium sororis suae, cucurrit obviam ei : complexusque eum, et in oscula ruens, duxit in domum suam. Auditis autem causis itineris, [14] respondit : Os meum es, et caro mea. Et postquam impleti sunt dies mensis unius, [15] dixit ei : Num quia frater meus es, gratis servies mihi? dic quid mercedis accipias.

[16] Habebat vero duas filias : nomen majoris Lia, minor vero appellabatur Rachel. [17] Sed Lia lippis erat oculis : Rachel decora facie, et venusto aspectu. [18] Quam diligens Jacob, ait : Serviam tibi pro Rachel filia tua minore, septem annis. [19] Respondit Laban : Melius est ut tibi eam dem quam alteri viro : mane apud me. [20] Servivit ergo Jacob pro Rachel septem annis : et videbantur illi pauci dies prae amoris magnitudine.

[21] Dixitque ad Laban : Da mihi uxorem meam : quia jam tempus impletum est, ut ingrediar ad illam. [22] Qui vocatis multis amicorum turbis ad convivium, fecit nuptias. [23] Et vespere Liam filiam suam introduxit ad eum, [24] dans ancillam filiae, Zelpham nomine. Ad quam cum ex more Jacob fuisset ingressus, facto mane vidit Liam : [25] et dixit ad socerum suum : Quid est quod facere voluisti? nonne pro Rachel servivi tibi? quare imposuisti mihi?

[26] Respondit Laban : Non est in loco nostro consuetudinis, ut minores ante tradamus ad nuptias. [27] Imple hebdomadam dierum hujus copulae : et hanc quoque dabo tibi pro opere quo serviturus es mihi septem annis aliis. [28] Acquievit placito : et hebdomada transacta, Rachel duxit uxorem : [29] cui pater servam Balam tradiderat. [30] Tandemque potitus optatis nuptiis, amorem sequentis priori praetulit, serviens apud eum septem annis aliis.

[31] Videns autem Dominus quod despiceret Liam, aperuit vulvam ejus, sorore sterili permanente. [32] Quae conceptum genuit filium, vocavitque nomen ejus Ruben, dicens : Vidit Dominus humilitatem meam : nunc amabit me vir meus. [33] Rursumque concepit et peperit filium, et ait : Quoniam audivit me Dominus haberi contemptui, dedit etiam istum mihi; vocavitque nomen ejus Simeon. [34] Concepitque tertio, et genuit alium filium : dixitque : Nunc quoque copulabitur mihi maritus meus : eo quod pepererim ei tres filios : et idcirco appellavit nomen ejus Levi. [35] Quarto concepit, et peperit filium, et ait : Modo confitebor Domino, et ob hoc vocavit eum Judam : cessavitque parere.

< previous   Book Of Genesis   next >
< previous   Chapter 29   next >