Isaac sojourneth in Gerara, where God reneweth to him the promise made to Abraham. King Abimelech maketh league with him.
[1] Orta autem fame super terram post eam sterilitatem, quae acciderat in diebus Abraham, abiit Isaac ad Abimelech regem Palaestinorum in Gerara.
[2] Apparuitque ei Dominus, et ait : Ne descendas in Aegyptum, sed quiesce in terra quam dixero tibi,
[3] et peregrinare in ea : eroque tecum, et benedicam tibi : tibi enim et semini tuo dabo universas regiones has, complens juramentum quod spopondi Abraham patri tuo.
[4] Et multiplicabo semen tuum sicut stellas caeli : daboque posteris tuis universas regiones has : et benedicentur in semine tuo omnes gentes terrae,
[5] eo quod obedierit Abraham voci meae, et custodierit praecepta et mandata mea, et caeremonias legesque servaverit.
[6] Mansit itaque Isaac in Geraris.
[7] Qui cum interrogaretur a viris loci illius super uxore sua, respondit : Soror mea est : timuerat enim confiteri quod sibi esset sociata conjugio, reputans ne forte interficerent eum propter illius pulchritudinem.
[8] Cumque pertransissent dies plurimi, et ibidem moraretur, prospiciens Abimelech rex Palaestinorum per fenestram, vidit eum jocantem cum Rebecca uxore sua.
[9] Et accersito eo, ait : Perspicuum est quod uxor tua sit : cur mentitus es eam sororem tuam esse? Respondit : Timui ne morerer propter eam.
[10] Dixitque Abimelech : Quare imposuisti nobis? potuit coire quispiam de populo cum uxore tua, et induxeras super nos grande peccatum. Praecepitque omni populo, dicens :
[11] Qui tetigerit hominis hujus uxorem, morte morietur.
[12] Sevit autem Isaac in terra illa, et invenit in ipso anno centuplum : benedixitque ei Dominus.
[13] Et locupletatus est homo, et ibat proficiens atque succrescens, donec magnus vehementer effectus est :
[14] habuit quoque possessiones ovium et armentorum, et familiae plurimum. Ob hoc invidentes ei Palaestini,
[15] omnes puteos, quos foderant servi patris illius Abraham, illo tempore obstruxerunt, implentes humo :
[16] in tantum, ut ipse Abimelech diceret ad Isaac : Recede a nobis, quoniam potentior nobis factus es valde.
[17] Et ille discedens, ut veniret ad torrentem Gerarae, habitaretque ibi,
[18] rursum fodit alios puteos, quos foderant servi patris sui Abraham, et quos, illo mortuo, olim obstruxerant Philisthiim : appellavitque eos eisdem nominibus quibus ante pater vocaverat.
[19] Foderuntque in torrente, et repererunt aquam vivam.
[20] Sed et ibi jurgium fuit pastorum Gerarae adversus pastores Isaac, dicentium : Nostra est aqua, quam ob rem nomen putei ex eo, quod acciderat, vocavit Calumniam.
[21] Foderunt autem et alium : et pro illo quoque rixati sunt, appellavitque eum Inimicitias.
[22] Profectus inde fodit alium puteum, pro quo non contenderunt : itaque vocavit nomen ejus Latitudo, dicens : Nunc dilatavit nos Dominus, et fecit crescere super terram.
[23] Ascendit autem ex illo loco in Bersabee,
[24] ubi apparuit ei Dominus in ipsa nocte, dicens : Ego sum Deus Abraham patris tui : noli timere, quia ego tecum sum : benedicam tibi, et multiplicabo semen tuum propter servum meum Abraham.
[25] Itaque aedificavit ibi altare : et invocato nomine Domini, extendit tabernaculum, praecepitque servis suis ut foderunt puteum.
[26] Ad quem locum cum venissent de Geraris Abimelech, et Ochozath amicus illius, et Phico, dux militum,
[27] locutus est eis Isaac : Quid venistis ad me, hominem quem odistis, et expulistis a vobis?
[28] Qui responderunt : Vidimus tecum esse Dominum, et idcirco nos diximus : Sit juramentum inter nos, et ineamus foedus,
[29] ut non facias nobis quidquam mali, sicut et nos nihil tuorum attigimus, nec fecimus quod te laederet : sed cum pace dimisimus auctum benedictione Domini.
[30] Fecit ergo eis convivium, et post cibum et potum
[31] surgentes mane, juraverunt sibi mutuo : dimisitque eos Isaac pacifice in locum suum.
[32] Ecce autem venerunt in ipso die servi Isaac annuntiantes ei de puteo, quem foderant, atque dicentes : Invenimus aquam.
[33] Unde appellavit eum Abundantiam : et nomen urbi impositum est Bersabee, usque in praesentem diem.
[34] Esau vero quadragenarius duxit uxores, Judith filiam Beeri Hethaei, et Basemath filiam Elon ejusdem loci :
[35] quae ambae offenderant animum Isaac et Rebeccae.
|