Latin Vulgate (Clementine)
< previous   Book Of Genesis   next >
< previous   Chapter 21   next >
01 02 03 04 05 06 07 08 09 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20
21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 32 33 34 35 36 37 38 39 40
41 42 43 44 45 46 47 48 49 50

Isaac is born. Agar and Ismael are cast forth.

[1] Visitavit autem Dominus Saram, sicut promiserat : et implevit quae locutus est. [2] Concepitque et peperit filium in senectute sua, tempore quo praedixerat ei Deus. [3] Vocavitque Abraham nomen filii sui, quem genuit ei Sara, Isaac : [4] et circumcidit eum octavo die, sicut praeceperat ei Deus, [5] cum centum esset annorum : hac quippe aetate patris, natus est Isaac.

[6] Dixitque Sara : Risum fecit mihi Deus : quicumque audierit, corridebit mihi. [7] Rursumque ait : Quis auditurus crederet Abraham quod Sara lactaret filium, quem peperit et jam seni? [8] Crevit igitur puer, et ablactatus est : fecitque Abraham grande convivium in die ablactationis ejus. [9] Cumque vidisset Sara filium Agar Aegyptiae ludentem cum Isaac filio suo, dixit ad Abraham : [10] Ejice ancillam hanc, et filium ejus : non enim erit haeres filius ancillae cum filio meo Isaac.

[11] Dure accepit hoc Abraham pro filio suo. [12] Cui dixit Deus : Non tibi videatur asperum super puero, et super ancilla tua : omnia quae dixerit tibi Sara, audi vocem ejus : quia in Isaac vocabitur tibi semen. [13] Sed et filium ancillae faciam in gentem magnam, quia semen tuum est. [14] Surrexit itaque Abraham mane, et tollens panem et utrem aquae, imposuit scapulae ejus, tradiditque puerum, et dimisit eam. Quae cum abiisset, errabat in solitudine Bersabee. [15] Cumque consumpta esset aqua in utre, abjecit puerum subter unam arborum, quae ibi erant.

[16] Et abiit, seditque e regione procul quantum potest arcus jacere : dixit enim : Non videbo morientem puerum : et sedens contra, levavit vocem suam et flevit. [17] Exaudivit autem Deus vocem pueri : vocavitque angelus Dei Agar de caelo, dicens : Quid agis Agar? noli timere : exaudivit enim Deus vocem pueri de loco in quo est. [18] Surge, tolle puerum, et tene manum illius : quia in gentem magnam faciam eum. [19] Aperuitque oculos ejus Deus : quae videns puteum aquae, abiit, et implevit utrem, deditque puero bibere. [20] Et fuit cum eo : qui crevit, et moratus est in solitudine, factusque est juvenis sagittarius.

[21] Habitavitque in deserto Pharan, et accepit illi mater sua uxorem de terra Aegypti. [22] Eodem tempore dixit Abimelech, et Phicol princeps exercitus ejus, ad Abraham : Deus tecum est in universis quae agis. [23] Jura ergo per Deum, ne noceas mihi, et posteris meis, stirpique meae : sed juxta misericordiam, quam feci tibi, facies mihi, et terrae in qua versatus es advena. [24] Dixitque Abraham : Ego jurabo. [25] Et increpavit Abimelech propter puteum aquae quem vi abstulerunt servi ejus.

[26] Responditque Abimelech : Nescivi quis fecerit hanc rem : sed et tu non indicasti mihi, et ego non audivi praeter hodie. [27] Tulit itaque Abraham oves et boves, et dedit Abimelech : percusseruntque ambo foedus. [28] Et statuit Abraham septem agnas gregis seorsum. [29] Cui dixit Abimelech : Quid sibi volunt septem agnae istae, quas stare fecisti seorsum? [30] At ille : Septem, inquit, agnas accipies de manu mea : ut sint mihi in testimonium, quoniam ego fodi puteum istum.

[31] Idcirco vocatus est locus ille Bersabee : quia ibi uterque juravit. [32] Et inierunt foedus pro puteo juramenti. [33] Surrexit autem Abimelech, et Phicol princeps exercitus ejus, reversique sunt in terram Palaestinorum. Abraham vero plantavit nemus in Bersabee, et invocavit ibi nomen Domini Dei aeterni. [34] Et fuit colonus terrae Palaestinorum diebus multis.

< previous   Book Of Genesis   next >
< previous   Chapter 21   next >