Latin Vulgate (Clementine)
< previous   Book Of Exodus   next >
< previous   Chapter 1   next >
01 02 03 04 05 06 07 08 09 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20
21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 32 33 34 35 36 37 38 39 40

The Israelites are multiplied in Egypt. They are oppressed by a new king, who commandeth all their male children to be killed.

[1] Haec sunt nomina filiorum Israel qui ingressi sunt in Aegyptum cum Jacob : singuli cum domibus suis introierunt : [2] Ruben, Simeon, Levi, Judas, [3] Issachar, Zabulon et Benjamin, [4] Dan et Nephthali, Gad et Aser. [5] Erant igitur omnes animae eorum qui egressi sunt de femore Jacob, septuaginta : Joseph autem in Aegypto erat.

[6] Quo mortuo, et universis fratribus ejus, omnique cognatione illa, [7] filii Israel creverunt, et quasi germinantes multiplicati sunt : ac roborati nimis, impleverunt terram. [8] Surrexit interea rex novus super Aegyptum, qui ignorabat Joseph. [9] Et ait ad populum suum : Ecce, populus filiorum Israel multus, et fortior nobis est. [10] Venite, sapienter opprimamus eum, ne forte multiplicetur : et si ingruerit contra nos bellum, addatur inimicis nostris, expugnatisque nobis egrediatur de terra.

[11] Praeposuit itaque eis magistros operum, ut affligerent eos oneribus : aedificaveruntque urbes tabernaculorum Pharaoni, Phithom et Ramesses. [12] Quantoque opprimebant eos, tanto magis multiplicabantur, et crescebant : [13] oderantque filios Israel Aegyptii, et affligebant illudentes eis, [14] atque ad amaritudinem perducebant vitam eorum operibus duris luti et lateris, omnique famulatu, quo in terrae operibus premebantur. [15] Dixit autem rex Aegypti obstetricibus Hebraeorum, quarum una vocabatur Sephora, altera Phua,

[16] praecipiens eis : Quando obstetricabitis Hebraeas, et partus tempus advenerit : si masculus fuerit, interficite eum : si femina, reservate. [17] Timuerunt autem obstetrices Deum, et non fecerunt juxta praeceptum regis Aegypti, sed conservabant mares. [18] Quibus ad se accersitis, rex ait : Quidnam est hoc quod facere voluistis, ut pueros servaretis? [19] Quae responderunt : Non sunt Hebreae sicut aegyptiae mulieres : ipsae enim obstetricandi habent scientiam, et priusquam veniamus ad eas, pariunt. [20] Bene ergo fecit Deus obstetricibus : et crevit populus, confortatusque est nimis.

[21] Et quia timuerunt obstetrices Deum, aedificavit eis domos. [22] Praecepit ergo Pharao omni populo suo, dicens : Quidquid masculini sexus natum fuerit, in flumen projicite : quidquid feminini, reservate.

< previous   Book Of Exodus   next >
< previous   Chapter 1   next >