Latin Vulgate (Clementine)
< previous   Book Of Exodus   next >
< previous   Chapter 9   next >
01 02 03 04 05 06 07 08 09 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20
21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 32 33 34 35 36 37 38 39 40

The fifth plague is a murrain among the cattle. The sixth, of boils in men and beasts. The seventh, of hail. Pharao promiseth again to let the people go, and breaketh his word.

[1] Dixit autem Dominus ad Moysen : Ingredere ad Pharaonem, et loquere ad eum : Haec dicit Dominus Deus Hebraeorum : Dimitte populum meum ut sacrificet mihi. [2] Quod si adhuc renuis, et retines eos, [3] ecce manus mea erit super agros tuos, et super equos, et asinos, et camelos, et boves, et oves, pestis valde gravis. [4] Et faciet Dominus mirabile inter possessiones Israel et possessiones Aegyptiorum, ut nihil omnino pereat ex eis quae pertinent ad filios Israel. [5] Constituitque Dominus tempus, dicens : Cras faciet Dominus verbum istud in terra.

[6] Fecit ergo Dominus verbum hoc altera die : mortuaque sunt omnia animantia Aegyptiorum; de animalibus vero filiorum Israel, nihil omnino periit. [7] Et misit Pharao ad videndum : nec erat quidquam mortuum de his quae possidebat Israel. Ingravatumque est cor Pharaonis, et non dimisit populum. [8] Et dixit Dominus ad Moysen et Aaron : Tollite plenas manus cineris de camino, et spargat illum Moyses in caelum coram Pharaone. [9] Sitque pulvis super omnem terram Aegypti : erunt enim in hominibus et jumentis ulcera, et vesicae turgentes in universa terra Aegypti. [10] Tuleruntque cinerem de camino, et steterunt coram Pharaone, et sparsit illum Moyses in caelum : factaque sunt ulcera vesicarum turgentium in hominibus et jumentis :

[11] nec poterant malefici stare coram Moyse propter ulcera quae in illis erant, et in omni terra Aegypti. [12] Induravitque Dominus cor Pharaonis, et non audivit eos, sicut locutus est Dominus ad Moysen. [13] Dixitque Dominus ad Moysen : Mane consurge, et sta coram Pharaone, et dices ad eum : Haec dicit Dominus Deus Hebraeorum : Dimitte populum meum ut sacrificet mihi. [14] Quia in hac vice mittam omnes plagas meas super cor tuum, et super servos tuos, et super populum tuum : ut scias quod non sit similis mei in omni terra. [15] Nunc enim extendens manum percutiam te, et populum tuum peste, peribisque de terra.

[16] Idcirco autem posui te, ut ostendam in te fortitudinem meam, et narretur nomen meum in omni terra. [17] Adhuc retines populum meum, et non vis dimittere eum? [18] En pluam cras hac ipsa hora grandinem multam nimis, qualis non fuit in Aegypto a die qua fundata est, usque in praesens tempus. [19] Mitte ergo jam nunc, et congrega jumenta tua, et omnia quae habes in agro : homines enim, et jumenta, et universa quae inventa fuerint foris, nec congregata de agris, cecideritque super ea grando, morientur. [20] Qui timuit verbum Domini de servis Pharaonis, facit confugere servos suos et jumenta in domos :

[21] qui autem neglexit sermonem Domini, dimisit servos suos et jumenta in agris. [22] Et dixit Dominus ad Moysen : Extende manum tuam in caelum, ut fiat grando in universa terra Aegypti super homines, et super jumenta, et super omnem herbam agri in terra Aegypti. [23] Extenditque Moyses virgam in caelum, et Dominus dedit tonitrua, et grandinem, ac discurrentia fulgura super terram : pluitque Dominus grandinem super terram Aegypti. [24] Et grando et ignis mista pariter ferebantur : tantaeque fuit magnitudinis, quanta ante numquam apparuit in universa terra Aegypti ex quo gens illa condita est. [25] Et percussit grando in omni terra Aegypti cuncta quae fuerunt in agris, ab homine usque ad jumentum : cunctamque herbam agri percussit grando, et omne lignum regionis confregit.

[26] Tantum in terra Gessen, ubi erant filii Israel, grando non cecidit. [27] Misitque Pharao, et vocavit Moysen et Aaron, dicens ad eos : Peccavi etiam nunc : Dominus justus; ego et populus meus, impii. [28] Orate Dominum ut desinant tonitrua Dei, et grando : ut dimittam vos, et nequaquam hic ultra maneatis. [29] Ait Moyses : Cum egressus fuero de urbe, extendam palmas meas ad Dominum, et cessabunt tonitrua, et grando non erit, ut scias quia Domini est terra : [30] novi autem quod et tu et servi tui necdum timeatis Dominum Deum.

[31] Linum ergo et hordeum laesum est, eo quod hordeum esset virens, et linum jam folliculos germinaret : [32] triticum autem et far non sunt laesa, quia serotina erant. [33] Egressusque Moyses a Pharaone ex urbe, tetendit manus ad Dominum : et cessaverunt tonitrua et grando, nec ultra stillavit pluvia super terram. [34] Videns autem Pharao quod cessasset pluvia, et grando, et tonitrua, auxit peccatum : [35] et ingravatum est cor ejus, et servorum illius, et induratum nimis : nec dimisit filios Israel, sicut praeceperat Dominus per manum Moysi.

< previous   Book Of Exodus   next >
< previous   Chapter 9   next >