The people fall into idolatry. Moses prayeth for them. He breaketh the tables: destroyeth the idol: blameth Aaron, and causeth many of the idolaters to be slain.
[1] Videns autem populus quod moram faceret descendendi de monte Moyses, congregatus adversus Aaron, dixit : Surge, fac nobis deos, qui nos praecedant : Moysi enim huic viro, qui nos eduxit de terra Aegypti, ignoramus quid acciderit.
[2] Dixitque ad eos Aaron : Tollite inaures aureas de uxorum, filiorumque et filiarum vestrarum auribus, et afferte ad me.
[3] Fecitque populus quae jusserat, deferens inaures ad Aaron.
[4] Quas cum ille accepisset, formavit opere fusorio, et fecit ex eis vitulum conflatilem : dixeruntque : Hi sunt dii tui Israel, qui te eduxerunt de terra Aegypti.
[5] Quod cum vidisset Aaron, aedificavit altare coram eo, et praeconis voce clamavit dicens : Cras solemnitas Domini est.
[6] Surgentesque mane, obtulerunt holocausta, et hostias pacificas, et sedit populus manducare, et bibere, et surrexerunt ludere.
[7] Locutus est autem Dominus ad Moysen, dicens : Vade, descende : peccavit populus tuus, quem eduxisti de terra Aegypti.
[8] Recesserunt cito de via, quam ostendisti eis : feceruntque sibi vitulum conflatilem, et adoraverunt, atque immolantes ei hostias, dixerunt : Isti sunt dii tui Israel, qui te eduxerunt de terra Aegypti.
[9] Rursumque ait Dominus ad Moysen : Cerno quod populus iste durae cervicis sit :
[10] dimitte me, ut irascatur furor meus contra eos, et deleam eos, faciamque te in gentem magnam.
[11] Moyses autem orabat Dominum Deum suum, dicens : Cur, Domine, irascitur furor tuus contra populum tuum, quem eduxisti de terra Aegypti, in fortitudine magna, et in manu robusta?
[12] Ne quaeso dicant Aegyptii : Callide eduxit eos, ut interficeret in montibus, et deleret e terra : quiescat ira tua, et esto placabilis super nequitia populi tui.
[13] Recordare Abraham, Isaac, et Israel servorum tuorum, quibus jurasti per temetipsum, dicens : Multiplicabo semen vestrum sicut stellas caeli; et universam terram hanc, de qua locutus sum, dabo semini vestro, et possidebitis eam semper.
[14] Placatusque est Dominus ne faceret malum quod locutus fuerat adversus populum suum.
[15] Et reversus est Moyses de monte, portans duas tabulas testimonii in manu sua, scriptas ex utraque parte,
[16] et factas opere Dei : scriptura quoque Dei erat sculpta in tabulis.
[17] Audiens autem Josue tumultum populi vociferantis, dixit ad Moysen : Ululatus pugnae auditur in castris.
[18] Qui respondit : Non est clamor adhortantium ad pugnam, neque vociferatio compellentium ad fugam : sed vocem cantantium ego audio.
[19] Cumque appropinquasset ad castra, vidit vitulum, et choros : iratusque valde, projecit de manu tabulas, et confregit eas ad radicem montis :
[20] arripiensque vitulum quem fecerant, combussit, et contrivit usque ad pulverem, quem sparsit in aquam, et dedit ex eo potum filiis Israel.
[21] Dixitque ad Aaron : Quid tibi fecit hic populus, ut induceres super eum peccatum maximum?
[22] Cui ille respondit : Ne indignetur dominus meus : tu enim nosti populum istum, quod pronus sit ad malum :
[23] dixerunt mihi : Fac nobis deos, qui nos praecedant : huic enim Moysi, qui nos eduxit de terra Aegypti, nescimus quid acciderit.
[24] Quibus ego dixi : Quis vestrum habet aurum? Tulerunt, et dederunt mihi : et projeci illud in ignem, egressusque est hic vitulus.
[25] Videns ergo Moyses populum quod esset nudatus ( spoliaverat enim eum Aaron propter ignominiam sordis, et inter hostes nudum constituerat),
[26] et stans in porta castrorum, ait : Si quis est Domini, jungatur mihi. Congregatique sunt ad eum omnes filii Levi :
[27] quibus ait : Haec dicit Dominus Deus Israel : Ponat vir gladium super femur suum : ite, et redite de porta usque ad portam per medium castrorum, et occidat unusquisque fratrem, et amicum, et proximum suum.
[28] Feceruntque filii juxta sermonem Moysi, cecideruntque in die illa quasi viginti tria millia hominum.
[29] Et ait Moyses : Consecrastis manus vestras hodie Domino, unusquisque in filio, et in fratre suo, ut detur vobis benedictio.
[30] Facto autem altero die, locutus est Moyses ad populum : Peccastis peccatum maximum : ascendam ad Dominum, si quomodo quivero eum deprecari pro scelere vestro.
[31] Reversusque ad Dominum, ait : Obsecro, peccavit populus iste peccatum maximum, feceruntque sibi deos aureos : aut dimitte eis hanc noxam,
[32] aut si non facis, dele me de libro tuo quem scripsisti.
[33] Cui respondit Dominus : Qui peccaverit mihi, delebo eum de libro meo :
[34] tu autem vade, et duc populum istum quo locutus sum tibi : angelus meus praecedet te. Ego autem in die ultionis visitabo et hoc peccatum eorum.
[35] Percussit ergo Dominus populum pro reatu vituli, quem fecerat Aaron.
|