Latin Vulgate (Clementine)
< previous   Book Of Exodus   next >
< previous   Chapter 23   next >
01 02 03 04 05 06 07 08 09 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20
21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 32 33 34 35 36 37 38 39 40

Laws for judges; the rest of the seventh year, and day: three principal feasts to be solemnized every year; the promise of an angel, to conduct and protect them: idols are to be destroyed.

[1] Non suscipies vocem mendacii, nec junges manum tuam ut pro impio dicas falsum testimonium. [2] Non sequeris turbam ad faciendum malum : nec in judicio, plurimorum acquiesces sententiae, ut a vero devies. [3] Pauperis quoque non misereberis in judicio. [4] Si occurreris bovi inimici tui, aut asino erranti, reduc ad eum. [5] Si videris asinum odientis te jacere sub onere, non pertransibis, sed sublevabis cum eo.

[6] Non declinabis in judicium pauperis. [7] Mendacium fugies. Insontem et justum non occides : quia aversor impium. [8] Nec accipies munera, quae etiam excaecant prudentes, et subvertunt verba justorum. [9] Peregrino molestus non eris. Scitis enim advenarum animas : quia et ipsi peregrini fuistis in terra Aegypti. [10] Sex annis seminabis terram tuam, et congregabis fruges ejus :

[11] anno autem septimo dimittes eam, et requiescere facies, ut comedant pauperes populi tui : et quidquid reliquum fuerit, edant bestiae agri : ita facies in vinea et in oliveto tuo. [12] Sex diebus operaberis : septimo die cessabis, ut requiescat bos et asinus tuus, et refrigeretur filius ancillae tuae, et advena. [13] Omnia quae dixi vobis, custodite. Et per nomen externorum deorum non jurabitis, neque audietur ex ore vestro. [14] Tribus vicibus per singulos annos mihi festa celebrabitis. [15] Solemnitatem azymorum custodies. Septem diebus comedes azyma, sicut praecepi tibi, tempore mensis novorum, quando egressus es de Aegypto : non apparebis in conspectu meo vacuus.

[16] Et solemnitatem messis primitivorum operis tui, quaecumque seminaveris in agro : solemnitatem quoque in exitu anni, quando congregaveris omnes fruges tuas de agro. [17] Ter in anno apparebit omne masculinum tuum coram Domino Deo tuo. [18] Non immolabis super fermento sanguinem victimae meae, nec remanebit adeps solemnitatis meae usque mane. [19] Primitias frugum terrae tuae deferes in domum Domini Dei tui. Non coques haedum in lacte matris suae. [20] Ecce ego mittam angelum meum, qui praecedat te, et custodiat in via, et introducat in locum quem paravi.

[21] Observa eum, et audi vocem ejus, nec contemnendum putes : quia non dimittet cum peccaveris, et est nomen meum in illo. [22] Quod si audieris vocem ejus, et feceris omnia quae loquor, inimicus ero inimicis tuis, et affligam affligentes te. [23] Praecedetque te angelus meus, et introducet te ad Amorrhaeum, et Hethaeum, et Pherezaeum, Chananaeumque, et Hevaeum, et Jebusaeum, quos ego conteram. [24] Non adorabis deos eorum, nec coles eos : non facies opera eorum, sed destrues eos, et confringes statuas eorum. [25] Servietisque Domino Deo vestro, ut benedicam panibus tuis et aquis, et auferam infirmitatem de medio tui.

[26] Non erit infoecunda, nec sterilis in terra tua : numerum dierum tuorum implebo. [27] Terrorem meum mittam in praecursum tuum, et occidam omnem populum, ad quem ingredieris : cunctorumque inimicorum tuorum coram te terga vertam : [28] emittens crabrones prius, qui fugabunt Hevaeum, et Chananaeum, et Hethaeum, antequam introeas. [29] Non ejiciam eos a facie tua anno uno : ne terra in solitudinem redigatur, et crescant contra te bestiae. [30] Paulatim expellam eos de conspectu tuo, donec augearis, et possideas terram.

[31] Ponam autem terminos tuos a mari Rubro usque ad mare Palaestinorum, et a deserto usque ad fluvium : tradam in manibus vestris habitatores terrae, et ejiciam eos de conspectu vestro. [32] Non inibis cum eis foedus, nec cum diis eorum. [33] Non habitent in terra tua, ne forte peccare te faciant in me, si servieris diis eorum : quod tibi certe erit in scandalum.

< previous   Book Of Exodus   next >
< previous   Chapter 23   next >