Offerings prescribed for making the tabernacle, the ark, the candlestick, etc.
[1] Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens :
[2] Loquere filiis Israel, ut tollant mihi primitias : ab omni homine qui offeret ultroneus, accipietis eas.
[3] Haec sunt autem quae accipere debeatis : aurum, et argentum, et aes,
[4] hyacinthum et purpuram, coccumque bis tinctum, et byssum, pilos caprarum,
[5] et pelles arietum rubricatas, pellesque janthinas, et ligna setim :
[6] oleum ad luminaria concinnanda : aromata in unguentum, et thymiamata boni odoris :
[7] lapides onychinos, et gemmas ad ornandum ephod, ac rationale.
[8] Facientque mihi sanctuarium, et habitabo in medio eorum :
[9] juxta omnem similitudinem tabernaculi quod ostendam tibi, et omnium vasorum in cultum ejus. Sicque facietis illud :
[10] arcam de lignis setim compingite, cujus longitudo habeat duos et semis cubitos : latitudo, cubitum et dimidium : altitudo, cubitum similiter ac semissem.
[11] Et deaurabis eam auro mundissimo intus et foris : faciesque supra, coronam auream per circuitum :
[12] et quatuor circulos aureos, quos pones per quatuor arcae angulos : duo circuli sint in latere uno, et duo in altero.
[13] Facies quoque vectes de lignis setim, et operies eos auro.
[14] Inducesque per circulos qui sunt in arcae lateribus, ut portetur in eis :
[15] qui semper erunt in circulis, nec umquam extrahentur ab eis.
[16] Ponesque in arca testificationem quam dabo tibi.
[17] Facies et propitiatorium de auro mundissimo : duos cubitos et dimidium tenebit longitudo ejus, et cubitum ac semissem latitudo.
[18] Duos quoque cherubim aureos et productiles facies, ex utraque parte oraculi.
[19] Cherub unus sit in latere uno, et alter in altero.
[20] Utrumque latus propitiatorii tegant expandentes alas, et operientes oraculum, respiciantque se mutuo versis vultibus in propitiatorium quo operienda est arca,
[21] in qua pones testimonium quod dabo tibi.
[22] Inde praecipiam, et loquar ad te supra propitiatorium, ac de medio duorum cherubim, qui erunt super arcam testimonii, cuncta quae mandabo per te filiis Israel.
[23] Facies et mensam de lignis setim, habentem duos cubitos longitudinis, et in latitudine cubitum, et in altitudine cubitum et semissem.
[24] Et inaurabis eam auro purissimo : faciesque illi labium aureum per circuitum,
[25] et ipsi labio coronam interrasilem altam quatuor digitis : et super illam, alteram coronam aureolam.
[26] Quatuor quoque circulos aureos praeparabis, et pones eis in quatuor angulis ejusdem mensae per singulos pedes.
[27] Subter coronam erunt circuli aurei, ut mittantur vectes per eos, et possit mensa portari.
[28] Ipsos quoque vectes facies de lignis setim, et circumdabis auro ad subvehendam mensam.
[29] Parabis et acetabula, ac phialas, thuribula, et cyathos, in quibus offerenda sunt libamina, ex auro purissimo.
[30] Et pones super mensam panes propositionis in conspectu meo semper.
[31] Facies et candelabrum ductile de auro mundissimo, hastile ejus, et calamos, scyphos, et sphaerulas, ac lilia ex ipso procedentia.
[32] Sex calami egredientur de lateribus, tres ex uno latere, et tres ex altero.
[33] Tres scyphi quasi in nucis modum per calamos singulos, sphaerulaque simul, et lilium : et tres similiter scyphi instar nucis in calamo altero, sphaerulaque simul et lilium. Hoc erit opus sex calamorum, qui producendi sunt de hastili :
[34] in ipso autem candelabro erunt quatuor scyphi in nucis modum, sphaerulaeque per singulos, et lilia.
[35] Sphaerulae sub duobus calamis per tria loca, qui simul sex fiunt procedentes de hastili uno.
[36] Et sphaerulae igitur et calami ex ipso erunt, universa ductilia de auro purissimo.
[37] Facies et lucernas septem, et pones eas super candelabrum, ut luceant ex adverso.
[38] Emunctoria quoque, et ubi quae emuncta sunt extinguantur, fiant de auro purissimo.
[39] Omne pondus candelabri cum universis vasis suis habebit talentum auri purissimi.
[40] Inspice, et fac secundum exemplar quod tibi in monte monstratum est.
|