DRBO.ORG Donate Advertising Rates Contact Us
Douay-Rheims DR + LV Latin Vulgate
Latin Vulgate (Clementine)
< | Book Of Exodus | >
< previous | Chapter 6 | next >
01  02  03  04  05  06  07  08  09  10  11  12  13  14  15  16  17  18  19  20  21  22  23  24  25
26  27  28  29  30  31  32  33  34  35  36  37  38  39  40

God reneweth his promise. The genealogies of Ruben, Simon and Levi, down to Moses and Aaron.

[1] Dixitque Dominus ad Moysen: Nunc videbis quae facturus sim Pharaoni: per manum enim fortem dimittet eos, et in manu robusta ejiciet illos de terra sua. [2] Locutusque est Dominus ad Moysen dicens: Ego Dominus [3] qui apparui Abraham, Isaac et Jacob in Deo omnipotente: et nomen meum Adonai non indicavi eis. [4] Pepigique foedus cum eis, ut darem eis terram Chanaan, terram peregrinationis eorum, in qua fuerunt advenae. [5] Ego audivi gemitum filiorum Israel, quo Aegyptii oppresserunt eos: et recordatus sum pacti mei.

[6] Ideo dic filiis Israel: Ego Dominus qui educam vos de ergastulo Aegyptiorum, et eruam de servitute, ac redimam in brachio excelso et judiciis magnis. [7] Et assumam vos mihi in populum, et ero vester Deus: et scietis quod ego sum Dominus Deus vester qui eduxerim vos de ergastulo Aegyptiorum, [8] et induxerim in terram, super quam levavi manum meam ut darem eam Abraham, Isaac et Jacob: daboque illam vobis possidendam. Ego Dominus. [9] Narravit ergo Moyses omnia filiis Israel: qui non acquieverunt ei propter angustiam spiritus, et opus durissimum. [10] Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens:

[11] Ingredere, et loquere ad Pharaonem regem Aegypti, ut dimittat filios Israel de terra sua. [12] Respondit Moyses coram Domino: Ecce filii Israel non audiunt me: et quomodo audiet Pharao, praesertim cum incircumcisus sim labiis? [13] Locutusque est Dominus ad Moysen et Aaron, et dedit mandatum ad filios Israel, et ad Pharaonem regem Aegypti ut educerent filios Israel de terra Aegypti. [14] Isti sunt principes domorum per familias suas. Filii Ruben primogeniti Israelis: Henoch et Phallu, Hesron et Charmi: [15] hae cognationes Ruben. Filii Simeon: Jamuel, et Jamin, et Ahod, et Jachin, et Soar, et Saul filius Chananitidis: hae progenies Simeon.

[16] Et haec nomina filiorum Levi per cognationes suas: Gerson, et Caath, et Merari. Anni autem vitae Levi fuerunt centum triginta septem. [17] Filii Gerson: Lobni et Semei, per cognationes suas. [18] Filii Caath: Amram, et Isaar, et Hebron, et Oziel; anni quoque vitae Caath, centum triginta tres. [19] Filii Merari: Moholi et Musi: hae cognationes Levi per familias suas. [20] Accepit autem Amram uxorem Jochabed patruelem suam: quae peperit ei Aaron et Moysen. Fueruntque anni vitae Amram, centum triginta septem.

[21] Filii quoque Isaar: Core, et Nepheg, et Zechri. [22] Filii quoque Oziel: Misael, et Elisaphan, et Sethri. [23] Accepit autem Aaron uxorem Elisabeth filiam Aminadab, sororem Nahason, quae peperit ei Nadab, et Abiu, et Eleazar, et Ithamar. [24] Filii quoque Core: Aser, et Elcana, et Abiasaph: hae sunt cognationes Coritarum. [25] At vero Eleazar filius Aaron accepit uxorem de filiabus Phutiel: quae peperit ei Phinees. Hi sunt principes familiarum Leviticarum per cognationes suas.

[26] Iste est Aaron et Moyses, quibus praecepit Dominus ut educerent filios Israel de terra Aegypti per turmas suas. [27] Hi sunt, qui loquuntur ad Pharaonem regem Aegypti, ut educant filios Israel de Aegypto: iste est Moyses et Aaron, [28] in die qua locutus est Dominus ad Moysen, in terra Aegypti. [29] Et locutus est Dominus ad Moysen, dicens: Ego Dominus: loquere ad Pharaonem regem Aegypti, omnia quae ego loquor tibi. [30] Et ait Moyses coram Domino: En incircumcisus labiis sum, quomodo audiet me Pharao?

< previous | Chapter 6 | next >