DRBO.ORG Donate Advertising Rates Contact Us
Douay-Rheims DR + LV Latin Vulgate
Latin Vulgate (Clementine)
< | Book Of Exodus | >
< previous | Chapter 24 | next >
01  02  03  04  05  06  07  08  09  10  11  12  13  14  15  16  17  18  19  20  21  22  23  24  25
26  27  28  29  30  31  32  33  34  35  36  37  38  39  40

Moses writeth his law; and after offering sacrifices, sprinkleth the blood of the testament upon the people: then goeth up the mountain which God covereth with a fiery cloud.

[1] Moysi quoque dixit: Ascende ad Dominum tu, et Aaron, Nadab et Abiu, et septuaginta senes ex Israel, et adorabitis procul. [2] Solusque Moyses ascendet ad Dominum, et illi non appropinquabunt: nec populus ascendet cum eo. [3] Venit ergo Moyses et narravit plebi omnia verba Domini, atque judicia: responditque omnis populus una voce: Omnia verba Domini, quae locutus est, faciemus. [4] Scripsit autem Moyses universos sermones Domini: et mane consurgens, aedificavit altare ad radices montis, et duodecim titulos per duodecim tribus Israel. [5] Misitque juvenes de filiis Israel, et obtulerunt holocausta, immolaveruntque victimas pacificas Domino, vitulos.

[6] Tulit itaque Moyses dimidiam partem sanguinis, et misit in crateras: partem autem residuam fudit super altare. [7] Assumensque volumen foederis, legit audiente populo: qui dixerunt: Omnia quae locutus est Dominus, faciemus, et erimus obedientes. [8] Ille vero sumptum sanguinem respersit in populum, et ait: Hic est sanguis foederis quod pepigit Dominus vobiscum super cunctis sermonibus his. [9] Ascenderuntque Moyses et Aaron, Nadab et Abiu, et septuaginta de senioribus Israel: [10] et viderunt Deum Israel: et sub pedibus ejus quasi opus lapidis sapphirini, et quasi caelum, cum serenum est.

[11] Nec super eos qui procul recesserant de filiis Israel, misit manum suam, videruntque Deum, et comederunt, ac biberunt. [12] Dixit autem Dominus ad Moysen: Ascende ad me in montem, et esto ibi: daboque tibi tabulas lapideas, et legem, ac mandata quae scripsi: ut doceas eos. [13] Surrexerunt Moyses et Josue minister ejus: ascendensque Moyses in montem Dei, [14] senioribus ait: Expectate hic donec revertamur ad vos. Habetis Aaron et Hur vobiscum: si quid natum fuerit quaestionis, referetis ad eos. [15] Cumque ascendisset Moyses, operuit nubes montem,

[16] et habitavit gloria Domini super Sinai, tegens illum nube sex diebus: septimo autem die vocavit eum de medio caliginis. [17] Erat autem species gloriae Domini quasi ignis ardens super verticem montis in conspectu filiorum Israel. [18] Ingressusque Moyses medium nebulae, ascendit in montem: et fuit ibi quadraginta diebus, et quadraginta noctibus.

< previous | Chapter 24 | next >