The tables are renewed: all society with the Chanaanites is forbid: some precepts concerning the firstborn, the sabbath, and other feasts: after forty days' fast, Moses returneth to the people with the commandments, and his face appearing horned with rays of light, he covereth it, whensoever he speaketh to the people.
[1] Ac deinceps : Praecide, ait, tibi duas tabulas lapideas instar priorum, et scribam super eas verba, quae habuerunt tabulae quas fregisti.
[2] Esto paratus mane, ut ascendas statim in montem Sinai, stabisque mecum super verticem montis.
[3] Nullus ascendat tecum, nec videatur quispiam per totum montem : boves quoque et oves non pascantur e contra.
[4] Excidit ergo duas tabulas lapideas, quales antea fuerant : et de nocte consurgens ascendit in montem Sinai, sicut praeceperat ei Dominus, portans secum tabulas.
[5] Cumque descendisset Dominus per nubem, stetit Moyses cum eo, invocans nomen Domini.
[6] Quo transeunte coram eo, ait : Dominator Domine Deus, misericors et clemens, patiens et multae miserationis, ac verax,
[7] qui custodis misericordiam in millia; qui aufers iniquitatem, et scelera, atque peccata, nullusque apud te per se innocens est; qui reddis iniquitatem patrum filiis, ac nepotibus in tertiam et quartam progeniem.
[8] Festinusque Moyses, curvatus est pronus in terram, et adorans
[9] ait : Si inveni gratiam in conspectu tuo, Domine, obsecro ut gradiaris nobiscum ( populus enim durae cervicis est) et auferas iniquitates nostras atque peccata, nosque possideas.
[10] Respondit Dominus : Ego inibo pactum videntibus cunctis : signa faciam quae numquam visa sunt super terram, nec in ullis gentibus, ut cernat populus iste, in cujus es medio, opus Domini terribile quod facturus sum.
[11] Observa cuncta quae hodie mando tibi : ego ipse ejiciam ante faciem tuam Amorrhaeum, et Chananaeum, et Hethaeum, Pherezaeum quoque, et Hevaeum, et Jebusaeum.
[12] Cave ne umquam cum habitatoribus terrae illius jungas amicitias, quae sint tibi in ruinam :
[13] sed aras eorum destrue, confringe statuas, lucosque succide :
[14] noli adorare deum alienum. Dominus zelotes nomen ejus; Deus est aemulator.
[15] Ne ineas pactum cum hominibus illarum regionum : ne, cum fornicati fuerint cum diis suis, et adoraverint simulcra eorum, vocet te quispiam ut comedas de immolatis.
[16] Nec uxorem de filiabus eorum accipies filiis tuis : ne, postquam ipsae fuerint fornicatae, fornicari faciant et filios tuos in deos suos.
[17] Deos conflatiles non facies tibi.
[18] Solemnitatem azymorum custodies. Septem diebus vesceris azymis, sicut praecepi tibi, in tempore mensis novorum : mense enim verni temporis egressus es de Aegypto.
[19] Omne quod aperit vulvam generis masculini, meum erit. De cunctis animantibus, tam de bobus, quam de ovibus, meum erit.
[20] Primogenitum asini redimes ove : sin autem nec pretium pro eo dederis, occidetur. Primogenitum filiorum tuorum redimes : nec apparebis in conspectu meo vacuus.
[21] Sex diebus operaberis; die septimo cessabis arare et metere.
[22] Solemnitatem hebdomadarum facies tibi in primitiis frugum messis tuae triticeae, et solemnitatem, quando redeunte anni tempore cuncta conduntur.
[23] Tribus temporibus anni apparebit omne masculinum tuum in conspectu omnipotentis Domini Dei Israel.
[24] Cum enim tulero gentes a facie tua, et dilatavero terminos tuos, nullus insidiabitur terrae tuae, ascendente te, et apparente in conspectu Domini Dei tui ter in anno.
[25] Non immolabis super fermento sanguinem hostiae meae : neque residebit mane de victima solemnitatis Phase.
[26] Primitias frugum terrae tuae offeres in domo Domini Dei tui. Non coques haedum in lacte matris suae.
[27] Dixitque Dominus ad Moysen : Scribe tibi verba haec, quibus et tecum et cum Israel pepigi foedus.
[28] Fuit ergo ibi cum Domino quadraginta dies et quadraginta noctes : panem non comedit, et aquam non bibit, et scripsit in tabulis verba foederis decem.
[29] Cumque descenderet Moyses de monte Sinai, tenebat duas tabulas testimonii, et ignorabat quod cornuta esset facies sua ex consortio sermonis Domini.
[30] Videntes autem Aaron et filii Israel cornutam Moysi faciem, timuerunt prope accedere.
[31] Vocatique ab eo, reversi sunt tam Aaron, quam principes synagogae. Et postquam locutus est ad eos,
[32] venerunt ad eum etiam omnes filii Israel : quibus praecepit cuncta quae audierat a Domino in monte Sinai.
[33] Impletisque sermonibus, posuit velamen super faciem suam.
[34] Quod ingressus ad Dominum, et loquens cum eo, auferebat donec exiret, et tunc loquebatur ad filios Israel omnia quae sibi fuerant imperata.
[35] Qui videbant faciem egredientis Moysi esse cornutam, sed operiebat ille rursus faciem suam, siquando loquebatur ad eos.
|