Latin Vulgate (Clementine)
< previous   Book Of Exodus   next >
< previous   Chapter 40   next >
01 02 03 04 05 06 07 08 09 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20
21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 32 33 34 35 36 37 38 39 40

The tabernacle is commanded to be set up and anointed. God filleth it with his majesty.

[1] Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens : [2] Mense primo, prima die mensis, eriges tabernaculum testimonii, [3] et pones in eo arcam, dimittesque ante illam velum : [4] et illata mensa, pones super eam quae rite praecepta sunt. Candelabrum stabit cum lucernis suis, [5] et altare aureum, in quo adoletur incensum, coram arca testimonii. Tentorium in introitu tabernaculi pones,

[6] et ante illud altare holocausti : [7] labrum inter altare et tabernaculum, quod implebis aqua. [8] Circumdabisque atrium tentoriis, et ingressum ejus. [9] Et assumpto unctionis oleo unges tabernaculum cum vasis suis, ut sanctificentur : [10] altare holocausti et omnia vasa ejus,

[11] labrum cum basi sua : omnia unctionis oleo consecrabis, ut sint Sancta sanctorum. [12] Applicabisque Aaron et filios ejus ad fores tabernaculi testimonii, et lotos aqua [13] indues sanctis vestibus, ut ministrent mihi, et unctio eorum in sacerdotium sempiternum proficiat. [14] Fecitque Moyses omnia quae praeceperat Dominus. [15] Igitur mense primo anni secundi, prima die mensis, collocatum est tabernaculum.

[16] Erexitque Moyses illud, et posuit tabulas ac bases et vectes, statuitque columnas, [17] et expandit tectum super tabernaculum, imposito desuper operimento, sicut Dominus imperaverat. [18] Posuit et testimonium in arca, subditis infra vectibus, et oraculum desuper. [19] Cumque intulisset arcam in tabernaculum, appendit ante eam velum ut expleret Domini jussionem. [20] Posuit et mensam in tabernaculo testimonii ad plagam septentrionalem extra velum,

[21] ordinatis coram propositionis panibus, sicut praeceperat Dominus Moysi. [22] Posuit et candelabrum in tabernaculo testimonii e regione mensae in parte australi, [23] locatis per ordinem lucernis, juxta praeceptum Domini. [24] Posuit et altare aureum sub tecto testimonii contra velum, [25] et adolevit super eo incensum aromatum, sicut jusserat Dominus Moysi.

[26] Posuit et tentorium in introitu tabernaculi testimonii, [27] et altare holocausti in vestibulo testimonii, offerens in eo holocaustum, et sacrificia, ut Dominus imperaverat. [28] Labrum quoque statuit inter tabernaculum testimonii et altare, implens illud aqua. [29] Laveruntque Moyses et Aaron ac filii ejus manus suas et pedes, [30] cum ingrederentur tectum foederis, et accederent ad altare, sicut praeceperat Dominus Moysi.

[31] Erexit et atrium per gyrum tabernaculi et altaris, ducto in introitu ejus tentorio. Postquam omnia perfecta sunt, [32] operuit nubes tabernaculum testimonii, et gloria Domini implevit illud. [33] Nec poterat Moyses ingredi tectum foederis, nube operiente omnia, et majestate Domini coruscante, quia cuncta nubes operuerat. [34] Siquando nubes tabernaculum deserebat, proficiscebantur filii Israel per turmas suas : [35] si pendebat desuper, manebant in eodem loco.

[36] Nubes quippe Domini incubabat per diem tabernaculo, et ignis in nocte, videntibus cunctis populis Israel per cunctas mansiones suas.

< previous   Book Of Exodus   next >
< previous   Chapter 40   next >