Latin Vulgate (Clementine)
< previous   Book Of Exodus   next >
< previous   Chapter 4   next >
01 02 03 04 05 06 07 08 09 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20
21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 32 33 34 35 36 37 38 39 40

Moses is empowered to confirm his mission with miracles: his brother Aaron is appointed to assist him.

[1] Respondens Moyses ait : Non credent mihi, neque audient vocem meam, sed dicent : Non apparuit tibi Dominus. [2] Dixit ergo ad eum : Quid est quod tenes in manu tua? Respondit : Virga. [3] Dixitque Dominus : Projice eam in terram. Projecit, et versa est in colubrum, ita ut fugeret Moyses. [4] Dixitque Dominus : Extende manum tuam, et apprehende caudam ejus. Extendit, et tenuit, versaque est in virgam. [5] Ut credant, inquit, quod apparuerit tibi Dominus Deus patrum suorum, Deus Abraham, Deus Isaac et Deus Jacob.

[6] Dixitque Dominus rursum : Mitte manum tuam in sinum tuum. Quam cum misisset in sinum, protulit leprosam instar nivis. [7] Retrahe, ait, manum tuam in sinum tuum. Retraxit, et protulit iterum, et erat similis carni reliquae. [8] Si non crediderint, inquit, tibi, neque audierint sermonem signi prioris, credent verbo signi sequentis. [9] Quod si nec duobus quidem his signis crediderint, neque audierint vocem tuam : sume aquam fluminis, et effunde eam super aridam, et quidquid hauseris de fluvio, vertetur in sanguinem. [10] Ait Moyses : Obsecro, Domine, non sum eloquens ab heri et nudiustertius : et ex quo locutus es ad servum tuum, impeditioris et tardioris linguae sum.

[11] Dixit Dominus ad eum : Quis fecit os hominis? aut quis fabricatus est mutum et surdum, videntem et caecum? nonne ego? [12] Perge, igitur, et ego ero in ore tuo : doceboque te quid loquaris. [13] At ille : Obsecro, inquit, Domine, mitte quem missurus es. [14] Iratus Dominus in Moysen, ait : Aaron frater tuus Levites, scio quod eloquens sit : ecce ipse egreditur in occursum tuum, vidensque te laetabitur corde. [15] Loquere ad eum, et pone verba mea in ore ejus : et ego ero in ore tuo, et in ore illius, et ostendam vobis quid agere debeatis.

[16] Ipse loquetur pro te ad populum, et erit os tuum : tu autem eris ei in his quae ad Deum pertinent. [17] Virgam quoque hanc sume in manu tua, in qua facturus es signa. [18] Abiit Moyses, et reversus est ad Jethro socerum suum, dixitque ei : Vadam et revertar ad fratres meos in Aegyptum, ut videam si adhuc vivant. Cui ait Jethro : Vade in pace. [19] Dixit ergo Dominus ad Moysen in Madian : Vade, et revertere in Aegyptum, mortui sunt enim omnes qui quaerebant animam tuam. [20] Tulit ergo Moyses uxorem suam, et filios suos, et imposuit eos super asinum : reversusque est in Aegyptum, portans virgam Dei in manu sua.

[21] Dixitque ei Dominus revertenti in Aegyptum : Vide ut omnia ostenta quae posui in manu tua, facias coram Pharaone : ego indurabo cor ejus, et non dimittet populum. [22] Dicesque ad eum : Haec dicit Dominus : Filius meus primogenitus Israel. [23] Dixi tibi : Dimitte filium meum ut serviat mihi; et noluisti dimittere eum : ecce ego interficiam filium tuum primogenitum. [24] Cumque esset in itinere, in diversorio occurrit ei Dominus, et volebat occidere eum. [25] Tulit idcirco Sephora acutissimam petram, et circumcidit praeputium filii sui, tetigitque pedes ejus, et ait : Sponsus sanguinum tu mihi es.

[26] Et dimisit eum postquam dixerat : Sponsus sanguinum ob circumcisionem. [27] Dixit autem Dominus ad Aaron : Vade in occursum Moysi in desertum. Qui perrexit obviam ei in montem Dei, et osculatus est eum. [28] Narravitque Moyses Aaron omnia verba Domini quibus miserat eum, et signa quae mandaverat. [29] Veneruntque simul, et congregaverunt cunctos seniores filiorum Israel. [30] Locutusque est Aaron omnia verba quae dixerat Dominus ad Moysen : et fecit signa coram populo,

[31] et credidit populus. Audieruntque quod visitasset Dominus filios Israel, et respexisset afflictionem illorum : et proni adoraverunt.

< previous   Book Of Exodus   next >
< previous   Chapter 4   next >