DRBO.ORG Donate Advertising Rates Contact Us
Douay-Rheims DR + LV Latin Vulgate
Latin Vulgate (Clementine)
< | Book Of Exodus | >
< previous | Chapter 35 | next >
01  02  03  04  05  06  07  08  09  10  11  12  13  14  15  16  17  18  19  20  21  22  23  24  25
26  27  28  29  30  31  32  33  34  35  36  37  38  39  40

The sabbath. Offerings for making the tabernacle. Beseleel and Ooliab are called to the work.

[1] Igitur congregata omni turba filiorum Israel, dixit ad eos: Haec sunt quae jussit Dominus fieri. [2] Sex diebus facietis opus: septimus dies erit vobis sanctus, sabbatum, et requies Domini: qui fecerit opus in eo, occidetur. [3] Non succendetis ignem in omnibus habitaculis vestris per diem sabbati. [4] Et ait Moyses ad omnem catervam filiorum Israel: Iste est sermo quem praecepit Dominus, dicens: [5] Separate apud vos primitias Domino. Omnis voluntarius et prono animo offerat eas Domino: aurum et argentum, et aes,

[6] hyacinthum et purpuram, coccumque bis tinctum, et byssum, pilos caprarum, [7] pellesque arietum rubricatas, et janthinas, ligna setim, [8] et oleum ad luminaria concinnanda, et ut conficiatur unguentum, et thymiama suavissimum, [9] lapides onychinos, et gemmas ad ornatum superhumeralis et rationalis. [10] Quisque vestrum sapiens est, veniat, et faciat quod Dominus imperavit:

[11] tabernaculum scilicet, et tectum ejus, atque operimentum, annulos, et tabulata cum vectibus, paxillos, et bases: [12] arcam et vectes, propitiatorium, et velum, quod ante illud oppanditur: [13] mensam cum vectibus et vasis, et propositionis panibus: [14] candelabrum ad luminaria sustentanda, vasa illius et lucernas, et oleum ad nutrimenta ignium: [15] altare thymiamatis, et vectes, et oleum unctionis et thymiama ex aromatibus: tentorium ad ostium tabernaculi:

[16] altare holocausti, et craticulam ejus aeneam cum vectibus et vasis suis: labrum et basim ejus: [17] cortinas atrii cum columnis et basibus, tentorium in foribus vestibuli, [18] paxillos tabernaculi et atrii cum funiculis suis: [19] vestimenta, quorum usus est in ministerio sanctuarii, vestes Aaron pontificis ac filiorum ejus, ut sacerdotio fungantur mihi. [20] Egressaque omnis multitudo filiorum Israel de conspectu Moysi,

[21] obtulerunt mente promptissima atque devota primitias Domino, ad faciendum opus tabernaculi testimonii. Quidquid ad cultum et ad vestes sanctas necessarium erat, [22] viri cum mulieribus praebuerunt, armillas et inaures, annulos et dextralia: omne vas aureum in donaria Domini separatum est. [23] Si quis habebat hyacinthum, et purpuram, coccumque bis tinctum, byssum et pilos caprarum, pelles arietum rubricatas, et janthinas, [24] argenti, aerisque metalla, obtulerunt Domino, lignaque setim in varios usus. [25] Sed et mulieres doctae, quae neverant, dederunt hyacinthum, purpuram, et vermiculum, ac byssum,

[26] et pilos caprarum, sponte propria cuncta tribuentes. [27] Principes vero obtulerunt lapides onychinos, et gemmas ad superhumerale et rationale, [28] aromataque et oleum ad luminaria concinnanda, et ad praeparandum unguentum, ac thymiama odoris suavissimi componendum. [29] Omnes viri et mulieres mente devota obtulerunt donaria, ut fierent opera, quae jusserat Dominus per manum Moysi. Cuncti filii Israel voluntaria Domino dedicaverunt. [30] Dixitque Moyses ad filios Israel: Ecce, vocavit Dominus ex nomine Beseleel filium Uri, filii Hur de tribu Juda,

[31] implevitque eum spiritu Dei, sapientia et intelligentia, et scientia et omni doctrina, [32] ad excogitandum, et faciendum opus in auro, et argento, et aere, [33] sculpendisque lapidibus, et opere carpentario, quidquid fabre adinveniri potest, [34] dedit in corde ejus: Ooliab quoque filium Achisamech de tribu Dan: [35] ambos erudivit sapientia, ut faciant opera abietarii, polymitarii, ac plumarii, de hyacintho ac purpura, coccoque bis tincto, et bysso, et texant omnia, ac nova quaeque reperiant.

< previous | Chapter 35 | next >