Latin Vulgate (Clementine)
< previous   Book Of Exodus   next >
< previous   Chapter 37   next >
01 02 03 04 05 06 07 08 09 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20
21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 32 33 34 35 36 37 38 39 40

Beseleel maketh the ark: the propitiatory, and cherubims, the table, the candlestick, the lamps, and the altar of incense, and compoundeth the incense.

[1] Fecit autem Beseleel et arcam de lignis setim, habentem duos semis cubitos in longitudine, et cubitum ac semissem in latitudine, altitudo quoque unius cubiti fuit et dimidii : vestivitque eam auro purissimo intus ac foris. [2] Et fecit illi coronam auream per gyrum, [3] conflans quatuor annulos aureos per quatuor angulos ejus : duos annulos in latere uno, et duos in altero. [4] Vectes quoque fecit de lignis setim, quos vestivit auro, [5] et quos misit in annulos, qui erant in lateribus arcae ad portandum eam.

[6] Fecit et propitiatorium, id est, oraculum, de auro mundissimo, duorum cubitorum et dimidii in longitudine, et cubiti ac semis in latitudine. [7] Duos etiam cherubim ex auro ductili, quos posuit ex utraque parte propitiatorii : [8] cherub unum in summitate unius partis, et cherub alterum in summitate partis alterius : duos cherubim in singulis summitatibus propitiatorii, [9] extendentes alas, et tegentes propitiatorium, seque mutuo et illud respicientes. [10] Fecit et mensam de lignis setim in longitudine duorum cubitorum, et in latitudine unius cubiti, quae habebat in altitudine cubitum ac semissem.

[11] Circumdeditque eam auro mundissimo, et fecit illi labium aureum per gyrum, [12] ipsique labio coronam auream interrasilem quatuor digitorum, et super eamdem, alteram coronam auream. [13] Fudit et quatuor circulos aureos, quos posuit in quatuor angulis per singulos pedes mensae [14] contra coronam : misitque in eos vectes, ut possit mensa portari. [15] Ipsos quoque vectes fecit de lignis setim, et circumdedit eos auro.

[16] Et vasa ad diversos usus mensae, acetabula, phialas, et cyathos, et thuribula, ex auro puro, in quibus offerenda sunt libamina. [17] Fecit et candelabrum ductile de auro mundissimo, de cujus vecte calami, scyphi, sphaerulaeque, ac lilia procedebant : [18] sex in utroque latere, tres calami ex parte una, et tres ex altera : [19] tres scyphi in nucis modum per calamos singulos, sphaerulaeque simul et lilia : et tres scyphi instar nucis in calamo altero, sphaerulaeque simul et lilia. Aequum erat opus sex calamorum, qui procedebant de stipite candelabri. [20] In ipso autem vecte erant quatuor scyphi in nucis modum, sphaerulaeque per singulos simul et lilia :

[21] et sphaerulae sub duobus calamis per loca tria, qui simul sex fiunt calami procedentes de vecte uno. [22] Et sphaerulae igitur, et calami ex ipso erant, universa ductilia ex auro purissimo. [23] Fecit et lucernas septem cum emunctoriis suis, et vasa ubi ea, quae emuncta sunt, extinguantur, de auro mundissimo. [24] Talentum auri appendebat candelabrum cum omnibus vasis suis. [25] Fecit et altare thymiamatis de lignis setim, per quadrum singulos habens cubitos, et in altitudine duos : e cujus angulis procedebant cornua.

[26] Vestivitque illud auro purissimo cum craticula ac parietibus et cornibus. [27] Fecitque ei coronam aureolam per gyrum, et duos annulos aureos sub corona per singula latera, ut mittantur in eos vectes, et possit altare portari. [28] Ipsos autem vectes fecit de lignis setim, et operuit laminis aureis. [29] Composuit et oleum ad sanctificationis unguentum, et thymiama de aromatibus mundissimis opere pigmentarii.

< previous   Book Of Exodus   next >
< previous   Chapter 37   next >