They come to Sinai: the people are commanded to be sanctified. The Lord, coming in thunder and lightning, speaketh with Moses.
[1] Mense tertio egressionis Israel de terra Aegypti, in die hac venerunt in solitudinem Sinai.
[2] Nam profecti de Raphidim, et pervenientes usque in desertum Sinai, castrametati sunt in eodem loco, ibique Israel fixit tentoria e regione montis.
[3] Moyses autem ascendit ad Deum : vocavitque eum Dominus de monte, et ait : Haec dices domui Jacob, et annuntiabis filiis Israel :
[4] Vos ipsi vidistis quae fecerim Aegyptiis, quomodo portaverim vos super alas aquilarum, et assumpserim mihi.
[5] Si ergo audieritis vocem meam, et custodieritis pactum meum, eritis mihi in peculium de cunctis populis : mea est enim omnis terra :
[6] et vos eritis mihi in regnum sacerdotale, et gens sancta. Haec sunt verba quae loqueris ad filios Israel.
[7] Venit Moyses : et convocatis majoribus natu populi, exposuit omnes sermones quos mandaverat Dominus.
[8] Responditque omnis populus simul : Cuncta quae locutus est Dominus, faciemus. Cumque retulisset Moyses verba populi ad Dominum,
[9] ait ei Dominus : Jam nunc veniam ad te in caligine nubis, ut audiat me populus loquentem ad te, et credat tibi in perpetuum. Nuntiavit ergo Moyses verba populi ad Dominum.
[10] Qui dixit ei : Vade ad populum, et sanctifica illos hodie, et cras, laventque vestimenta sua.
[11] Et sint parati in diem tertium : in die enim tertia descendet Dominus coram omni plebe super montem Sinai.
[12] Constituesque terminos populo per circuitum, et dices ad eos : Cavete ne ascendatis in montem, nec tangatis fines illius : omnis qui tetigerit montem, morte morietur.
[13] Manus non tanget eum, sed lapidibus opprimetur, aut confodietur jaculis : sive jumentum fuerit, sive homo, non vivet : cum coeperit clangere buccina, tunc ascendant in montem.
[14] Descenditque Moyses de monte ad populum, et sanctificavit eum. Cumque lavissent vestimenta sua,
[15] ait ad eos : Estote parati in diem tertium, et ne appropinquetis uxoribus vestris.
[16] Jamque advenerat tertius dies, et mane inclaruerat : et ecce coeperunt audiri tonitrua, ac micare fulgura, et nubes densissima operire montem, clangorque buccinae vehementius perstrepebat : et timuit populus qui erat in castris.
[17] Cumque eduxisset eos Moyses in occursum Dei de loco castrorum, steterunt ad radices montis.
[18] Totus autem mons Sinai fumabat, eo quod descendisset Dominus super eum in igne : et ascenderet fumus ex eo quasi de fornace, eratque omnis mons terribilis.
[19] Et sonitus buccinae paulatim crescebat in majus, et prolixius tendebatur : Moyses loquebatur, et Deus respondebat ei.
[20] Descenditque Dominus super montem Sinai in ipso montis vertice, et vocavit Moysen in cacumen ejus. Quo cum ascendisset,
[21] dixit ad eum : Descende, et contestare populum : ne forte velit transcendere terminos ad videndum Dominum, et pereat ex eis plurima multitudo.
[22] Sacerdotes quoque qui accedunt ad Dominum, sanctificentur, ne percutiat eos.
[23] Dixitque Moyses ad Dominum : Non poterit vulgus ascendere in montem Sinai : tu enim testificatus es, et jussisti, dicens : Pone terminos circa montem, et sanctifica illum.
[24] Cui ait Dominus : Vade, descende : ascendesque tu, et Aaron tecum : sacerdotes autem et populus ne transeant terminos, nec ascendant ad Dominum, ne forte interficiat illos.
[25] Descenditque Moyses ad populum, et omnia narravit eis.
|