Latin Vulgate (Clementine)
< previous   Book Of Exodus   next >
< previous   Chapter 30   next >
01 02 03 04 05 06 07 08 09 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20
21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 32 33 34 35 36 37 38 39 40

The altar of incense: money to be gathered for the use of the tabernacle: the brazen laver: the holy oil of unction, and the composition of the perfume.

[1] Facies quoque altare ad adolendum thymiama, de lignis setim, [2] habens cubitum longitudinis, et alterum latitudinis, id est, quadrangulum, et duos cubitos in altitudine. Cornua ex ipso procedent. [3] Vestiesque illud auro purissimo, tam craticulam ejus, quam parietes per circuitum, et cornua. Faciesque ei coronam aureolam per gyrum, [4] et duos annulos aureos sub corona per singula latera, ut mittantur in eos vectes, et altare portetur. [5] Ipsos quoque vectes facies de lignis setim, et inaurabis.

[6] Ponesque altare contra velum, quod ante arcum pendet testimonii coram propitiatorio quo tegitur testimonium, ubi loquar tibi. [7] Et adolebit incensum super eo Aaron, suave fragrans, mane. Quando componet lucernas, incendet illud : [8] et quando collocabit eas ad vesperum, uret thymiama sempiternum coram Domino in generationes vestras. [9] Non offeretis super eo thymiama compositionis alterius, nec oblationem, et victimam, nec libabitis libamina. [10] Et deprecabitur Aaron super cornua ejus semel per annum, in sanguine quod oblatum est pro peccato, et placabit super eo in generationibus vestris. Sanctum sanctorum erit Domino.

[11] Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens : [12] Quando tuleris summam filiorum Israel juxta numerum, dabunt singuli pretium pro animabus suis Domino, et non erit plaga in eis, cum fuerint recensiti. [13] Hoc autem dabit omnis qui transit ad nomen, dimidium sicli juxta mensuram templi ( siclus viginti obolos habet); media pars sicli offeretur Domino. [14] Qui habetur in numero, a viginti annis et supra, dabit pretium. [15] Dives non addet ad medium sicli, et pauper nihil minuet.

[16] Susceptamque pecuniam, quae collata est a filiis Israel, trades in usus tabernaculi testimonii, ut sit monimentum eorum coram Domino, et propitietur animabus eorum. [17] Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens : [18] Facies et labrum aeneum cum basi sua ad lavandum : ponesque illud inter tabernaculum testimonii et altare. Et missa aqua, [19] lavabunt in ea Aaron et filii ejus manus suas ac pedes, [20] quando ingressuri sunt tabernaculum testimonii, et quando accessuri sunt ad altare, ut offerant in eo thymiama Domino,

[21] ne forte moriantur; legitimum sempiternum erit ipsi, et semini ejus per successiones. [22] Locutusque est Dominus ad Moysen, [23] dicens : Sume tibi aromata, primae myrrhae et electae quingentos siclos, et cinnamomi medium, id est, ducentos quinquaginta siclos, calami similiter ducentos quinquaginta, [24] casiae autem quingentos siclos, in pondere sanctuarii, olei de olivetis mensuram hin : [25] faciesque unctionis oleum sanctum, unguentum compositum opere unguentarii,

[26] et unges ex eo tabernaculum testimonii, et arcam testamenti, [27] mensamque cum vasis suis, et candelabrum, et utensilia ejus, altaria thymiamatis, [28] et holocausti, et universam supellectilem quae ad cultum eorum pertinet. [29] Sanctificabisque omnia, et erunt Sancta sanctorum; qui tetigerit ea, sanctificabitur. [30] Aaron et filios ejus unges, sanctificabisque eos, ut sacerdotio fungantur mihi.

[31] Filiis quoque Israel dices : Hoc oleum unctionis sanctum erit mihi in generationes vestras. [32] Caro hominis non ungetur ex eo, et juxta compositionem ejus non facietis aliud, quia sanctificatum est, et sanctum erit vobis. [33] Homo quicumque tale composuerit, et dederit ex eo alieno, exterminabitur de populo suo. [34] Dixitque Dominus ad Moysen : Sume tibi aromata, stacten et onycha, galbanum boni odoris, et thus lucidissimum; aequalis ponderis erunt omnia : [35] faciesque thymiama compositum opere unguentarii, mistum diligenter, et purum, et sanctificatione dignissimum.

[36] Cumque in tenuissimum pulverem universa contuderis, pones ex eo coram tabernaculo testimonii, in quo loco apparebo tibi. Sanctum sanctorum erit vobis thymiama. [37] Talem compositionem non facietis in usus vestros, quia sanctum est Domino. [38] Homo quicumque fecerit simile, ut odore illius perfruatur, peribit de populis suis.

< previous   Book Of Exodus   next >
< previous   Chapter 30   next >