DRBO.ORG Donate Advertising Rates Contact Us
Douay-Rheims DR + LV Latin Vulgate
Latin Vulgate (Clementine)
< | Book Of Exodus | >
< previous | Chapter 36 | next >
01  02  03  04  05  06  07  08  09  10  11  12  13  14  15  16  17  18  19  20  21  22  23  24  25
26  27  28  29  30  31  32  33  34  35  36  37  38  39  40

The offerings are delivered to the workmen, the curtains, coverings, boards, bars, veil, pillars, and hanging are made.

[1] Fecit ergo Beseleel, et Ooliab, et omnis vir sapiens, quibus dedit Dominus sapientiam et intellectum, ut scirent fabre operari quae in usus sanctuarii necessaria sunt, et quae praecepit Dominus. [2] Cumque vocasset eos Moyses et omnem eruditum virum, cui dederat Dominus sapientiam, et qui sponte sua obtulerant se ad faciendum opus, [3] tradidit eis universa donaria filiorum Israel. Qui cum instarent operi, quotidie mane vota populus offerebat. [4] Unde artifices venire compulsi, [5] dixerunt Moysi: Plus offert populus quam necessarium est.

[6] Jussit ergo Moyses praeconis voce cantari: Nec vir, nec mulier quidquam offerat ultra in opere sanctuarii. Sicque cessatum est a muneribus offerendis, [7] eo quod oblata sufficerent et superabundarent. [8] Feceruntque omnes corde sapientes ad explendum opus tabernaculi, cortinas decem de bysso retorta, et hyacintho, et purpura, coccoque bis tincto, opere vario, et arte polymita: [9] quarum una habebat in longitudine viginti octo cubitos, et in latitudine quatuor; una mensura erat omnium cortinarum. [10] Conjunxitque cortinas quinque, alteram alteri, et alias quinque sibi invicem copulavit.

[11] Fecit et ansas hyacinthinas in ora cortinae unius ex utroque latere, et in ora cortinae alterius similiter, [12] ut contra se invicem venirent ansae, et mutuo jungerentur. [13] Unde et quinquaginta fudit circulos aureos, qui morderent cortinarum ansas, et fieret unum tabernaculum. [14] Fecit et saga undecim de pilis caprarum ad operiendum tectum tabernaculi: [15] unum sagum in longitudine habebat cubitos triginta, et in latitudine cubitos quatuor: unius mensurae erant omnia saga:

[16] quorum quinque junxit seorsum, et sex alia separatim. [17] Fecitque ansas quinquaginta in ora sagi unius, et quinquaginta in ora sagi alterius, ut sibi invicem jungerentur. [18] Et fibulas aeneas quinquaginta, quibus necteretur tectum, ut unum pallium ex omnibus sagis fieret. [19] Fecit et opertorium tabernaculi de pellibus arietum rubricatis: aliudque desuper velamentum de pellibus janthinis. [20] Fecit et tabulas tabernaculi de lignis setim stantes.

[21] Decem cubitorum erat longitudo tabulae unius: et unum ac semis cubitum latitudo retinebat. [22] Binae incastraturae erant per singulas tabulas, ut altera alteri jungeretur. Sic fecit in omnibus tabernaculi tabulis. [23] E quibus viginti ad plagam meridianam erant contra austrum, [24] cum quadraginta basibus argenteis. Duae bases sub una tabula ponebantur ex utraque parte angulorum, ubi incastraturae laterum in angulis terminantur. [25] Ad plagam quoque tabernaculi, quae respicit ad aquilonem, fecit viginti tabulas,

[26] cum quadraginta basibus argenteis, duas bases per singulas tabulas. [27] Contra occidentem vero, id est, ad eam partem tabernaculi quae mare respicit, fecit sex tabulas, [28] et duas alias per singulos angulos tabernaculi retro: [29] quae junctae erant a deorsum usque sursum, et in unam compaginem pariter ferebantur. Ita fecit ex utraque parte per angulos: [30] ut octo essent simul tabulae, et haberent bases argenteas sedecim, binas scilicet bases sub singulis tabulis.

[31] Fecit et vectes de lignis setim, quinque ad continendas tabulas unius lateris tabernaculi, [32] et quinque alios ad alterius lateris coaptandas tabulas: et extra hos, quinque alios vectes ad occidentalem plagam tabernaculi contra mare. [33] Fecit quoque vectem alium, qui per medias tabulas ab angulo usque ad angulum perveniret. [34] Ipsa autem tabulata deauravit, fusis basibus earum argenteis. Et circulos eorum fecit aureos, per quos vectes induci possent: quos et ipsos laminis aureis operuit. [35] Fecit et velum de hyacintho, et purpura, vermiculo, ac bysso retorta, opere polymitario, varium atque distinctum:

[36] et quatuor columnas de lignis setim, quas cum capitibus deauravit, fusis basibus earum argenteis. [37] Fecit et tentorium in introitu tabernaculi ex hyacintho, purpura, vermiculo, byssoque retorta, opere plumarii: [38] et columnas quinque cum capitibus suis, quas operuit auro, basesque earum fudit aeneas.

< previous | Chapter 36 | next >