Pharao pursueth the children of Israel. They murmur against Moses, but are encouraged by him, and pass through the Red Sea. Pharao and his army following them are drowned.
[1] Locutusque est autem Dominus ad Moysen, dicens :
[2] Loquere filiis Israel : Reversi castrametentur e regione Phihahiroth, quae est inter Magdalum et mare contra Beelsephon : in conspectu ejus castra ponetis super mare.
[3] Dicturusque est Pharao super filiis Israel : Coarctati sunt in terra; conclusit eos desertum.
[4] Et indurabo cor ejus, ac persequetur vos : et glorificabor in Pharaone, et in omni exercitu ejus; scientque Aegyptii quia ego sum Dominus. Feceruntque ita.
[5] Et nuntiatum est regi Aegyptiorum quod fugisset populus : immutatumque est cor Pharaonis et servorum ejus super populo, et dixerunt : Quid voluimus facere ut dimitteremus Israel, ne serviret nobis?
[6] Junxit ergo currum, et omnem populum suum assumpsit secum.
[7] Tulitque sexcentos currus electos, et quidquid in Aegypto curruum fuit : et duces totius exercitus.
[8] Induravitque Dominus cor Pharaonis regis Aegypti, et persecutus est filios Israel : at illi egressi sunt in manu excelsa.
[9] Cumque persequerentur Aegyptii vestigia praecedentium, repererunt eos in castris super mare : omnis equitatus et currus Pharaonis, et universus exercitus, erant in Phihahiroth contra Beelsephon.
[10] Cumque appropinquasset Pharao, levantes filii Israel oculos, viderunt Aegyptios post se, et timuerunt valde : clamaveruntque ad Dominum,
[11] et dixerunt ad Moysen : Forsitan non erant sepulchra in Aegypto, ideo tulisti nos ut moreremur in solitudine : quid hoc facere voluisti, ut educeres nos ex Aegypto?
[12] nonne iste est sermo, quem loquebamur ad te in Aegypto, dicentes : Recede a nobis, ut serviamus Aegyptiis? multo enim melius erat servire eis, quam mori in solitudine.
[13] Et ait Moyses ad populum : Nolite timere : state, et videte magnalia Domini quae facturus est hodie : Aegyptios enim, quos nunc videtis, nequaquam ultra videbitis usque in sempiternum.
[14] Dominus pugnabit pro vobis, et vos tacebitis.
[15] Dixitque Dominus ad Moysen : Quid clamas ad me? loquere filiis Israel ut proficiscantur.
[16] Tu autem eleva virgam tuam, et extende manum tuam super mare, et divide illud : ut gradiantur filii Israel in medio mari per siccum.
[17] Ego autem indurabo cor Aegyptiorum ut persequantur vos : et glorificabor in Pharaone, et in omni exercitu ejus, et in curribus et in equitibus illius.
[18] Et scient Aegyptii quia ego sum Dominus cum glorificatus fuero in Pharaone, et in curribus atque in equitibus ejus.
[19] Tollensque se angelus Dei, qui praecedebat castra Israel, abiit post eos : et cum eo pariter columna nubis, priora dimittens, post tergum
[20] stetit, inter castra Aegyptiorum et castra Israel : et erat nubes tenebrosa, et illuminans noctem, ita ut ad se invicem toto noctis tempore accedere non valerent.
[21] Cumque extendisset Moyses manum super mare, abstulit illud Dominus flante vento vehementi et urente tota nocte, et vertit in siccum : divisaque est aqua.
[22] Et ingressi sunt filii Israel per medium sicci maris : erat enim aqua quasi murus a dextra eorum et laeva.
[23] Persequentesque Aegyptii ingressi sunt post eos, et omnis equitatus Pharaonis, currus ejus et equites per medium maris.
[24] Jamque advenerat vigilia matutina, et ecce respiciens Dominus super castra Aegyptiorum per columnam ignis et nubis, interfecit exercitum eorum,
[25] et subvertit rotas curruum, ferebanturque in profundum. Dixerunt ergo Aegyptii : Fugiamus Israelem : Dominus enim pugnat pro eis contra nos.
[26] Et ait Dominus ad Moysen : Extende manum tuam super mare, ut revertantur aquae ad Aegyptios super currus et equites eorum.
[27] Cumque extendisset Moyses manum contra mare, reversum est primo diluculo ad priorem locum : fugientibusque Aegyptiis occurrerunt aquae, et involvit eos Dominus in mediis fluctibus.
[28] Reversaeque sunt aquae, et operuerunt currus et equites cuncti exercitus Pharaonis, qui sequentes ingressi fuerant mare : nec unus quidem superfuit ex eis.
[29] Filii autem Israel perrexerunt per medium sicci maris, et aquae eis erant quasi pro muro a dextris et a sinistris :
[30] liberavitque Dominus in die illa Israel de manu Aegyptiorum.
[31] Et viderunt Aegyptios mortuos super littus maris, et manum magnam quam exercuerat Dominus contra eos : timuitque populus Dominum, et crediderunt Domino, et Moysi servo ejus.
|