Laws relating to Justice.
[1] Haec sunt judicia quae propones eis.
[2] Si emeris servum hebraeum, sex annis serviet tibi : in septimo egredietur liber gratis.
[3] Cum quali veste intraverit, cum tali exeat : si habens uxorem, et uxor egredietur simul.
[4] Sin autem dominus dederit illi uxorem, et pepererit filios et filias : mulier et liberi ejus erunt domini sui, ipse vero exibit cum vestitu suo.
[5] Quod si dixerit servus : Diligo dominum meum et uxorem ac liberos; non egrediar liber :
[6] offeret eum dominus diis, et applicabitur ad ostium et postes, perforabitque aurem ejus subula : et erit ei servus in saeculum.
[7] Si quis vendiderit filiam suam in famulam, non egredietur sicut ancillae exire consueverunt.
[8] Si displicuerit oculis domini sui cui tradita fuerat, dimittet eam : populo autem alieno vendendi non habebit potestatem, si spreverit eam.
[9] Sin autem filio suo desponderit eam, juxta morem filiarum faciet illi.
[10] Quod si alteram ei acceperit, providebit puellae nuptias, et vestimenta, et pretium pudicitiae non negabit.
[11] Si tria ista non fecerit, egredietur gratis absque pecunia.
[12] Qui percusserit hominem volens occidere, morte moriatur.
[13] Qui autem non est insidiatus, sed Deus illum tradidit in manus ejus, constituam tibi locum in quem fugere debeat.
[14] Si quis per industriam occiderit proximum suum, et per insidias : ab altari meo evelles eum, ut moriatur.
[15] Qui percusserit patrem suum aut matrem, morte moriatur.
[16] Qui furatus fuerit hominem, et vendiderit eum, convictus noxae, morte moriatur.
[17] Qui maledixerit patri suo, vel matri, morte moriatur.
[18] Si rixati fuerint viri, et percusserit alter proximum suum lapide vel pugno, et ille mortuus non fuerit, sed jacuerit in lectulo :
[19] si surrexerit, et ambulaverit foris super baculum suum, innocens erit qui percusserit, ita tamen ut operas ejus et impensas in medicos restituat.
[20] Qui percusserit servum suum, vel ancillam virga, et mortui fuerint in manibus ejus, criminis reus erit.
[21] Sin autem uno die vel duobus supervixerit, non subjacebit poenae, quia pecunia illius est.
[22] Si rixati fuerint viri, et percusserit quis mulierem praegnantem, et abortivum quidem fecerit, sed ipsa vixerit : subjacebit damno quantum maritus mulieris expetierit, et arbitri judicaverint.
[23] Sin autem mors ejus fuerit subsecuta, reddet animam pro anima,
[24] oculum pro oculo, dentem pro dente, manum pro manu, pedem pro pede,
[25] adustionem pro adustione, vulnus pro vulnere, livorem pro livore.
[26] Si percusserit quispiam oculum servi sui aut ancillae, et luscos eos fecerit, dimittet eos liberos pro oculo quem eruit.
[27] Dentem quoque si excusserit servo vel ancillae suae, similiter dimittet eos liberos.
[28] Si bos cornu percusserit virum aut mulierem, et mortui fuerint, lapidibus obruetur : et non comedentur carnes ejus, dominus quoque bovis innocens erit.
[29] Quod si bos cornupeta fuerit ab heri et nudiustertius, et contestati sunt dominum ejus, nec recluserit eum, occideritque virum aut mulierem : et bos lapidibus obruetur, et dominum ejus occident.
[30] Quod si pretium fuerit ei impositum, dabit pro anima sua quidquid fuerit postulatus.
[31] Filium quoque et filiam si cornu percusserit, simili sententiae subjacebit.
[32] Si servum ancillamque invaserit, triginta siclos argenti domino dabit, bos vero lapidibus opprimetur.
[33] Si quis aperuerit cisternam, et foderit, et non operuerit eam, cecideritque bos aut asinus in eam,
[34] reddet dominus cisternae pretium jumentorum : quod autem mortuum est, ipsius erit.
[35] Si bos alienus bovem alterius vulneraverit, et ille mortuus fuerit : vendent bovem vivum, et divident pretium, cadaver autem mortui inter se dispertient.
[36] Sin autem sciebat quod bos cornupeta esset ab heri et nudiustertius, et non custodivit eum dominus suus : reddet bovem pro bove, et cadaver integrum accipiet.
|