Latin Vulgate (Clementine)
< previous   Book Of Exodus   next >
< previous   Chapter 27   next >
01 02 03 04 05 06 07 08 09 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20
21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 32 33 34 35 36 37 38 39 40

The altar; and the court of the tabernacle with its hangings and pillars. Provision of oil for lamps.

[1] Facies et altare de lignis setim, quod habebit quinque cubitus in longitudine, et totidem in latitudine, id est, quadrum, et tres cubitos in altitudine. [2] Cornua autem per quatuor angulos ex ipso erunt : et operies illud aere. [3] Faciesque in usus ejus lebetes ad suscipiendos cineres, et forcipes atque fuscinulas, et ignium receptacula; omnia vasa ex aere fabricabis. [4] Craticulamque in modum retis aeneam : per cujus quatuor angulos erunt quatuor annuli aenei. [5] Quos pones subter arulam altaris : eritque craticula usque ad altaris medium.

[6] Facies et vectes altaris de lignis setim duos, quos operies laminis aeneis : [7] et induces per circulos, eruntque ex utroque latere altaris ad portandum. [8] Non solidum, sed inane et cavum intrinsecus facies illud, sicut tibi in monte monstratum est. [9] Facies et atrium tabernaculi, in cujus australi plaga contra meridiem erunt tentoria de bysso retorta : centum cubitos unum latus tenebit in longitudine. [10] Et columnas viginti cum basibus totidem aeneis, quae capita cum caelaturis suis habebunt argentea.

[11] Similiter et in latere aquilonis per longum erunt tentoria centum cubitorum, columnae viginti, et bases aeneae ejusdem numeri, et capita earum cum caelaturis suis argentea. [12] In latitudine vero atrii, quod respicit ad occidentem, erunt tentoria per quinquaginta cubitos, et columnae decem, basesque totidem. [13] In ea quoque atrii latitudine, quae respicit ad orientem, quinquaginta cubiti erunt. [14] In quibus quindecim cubitorum tentoria lateri uno deputabuntur, columnaeque tres et bases totidem : [15] et in latere altero erunt tentoria cubitos obtinentia quindecim, columnae tres, et bases totidem.

[16] In introitu vero atrii fiet tentorium cubitorum viginti ex hyacintho et purpura, coccoque bis tincto, et bysso retorta, opere plumarii : columnas habebit quatuor, cum basibus totidem. [17] Omnes columnae atrii per circuitum vestitae erunt argenteis laminis, capitibus argenteis, et basibus aeneis. [18] In longitudine occupabit atrium cubitos centum, in latitudine quinquaginta, altitudo quinque cubitorum erit : fietque de bysso retorta, et habebit bases aeneas. [19] Cuncta vasa tabernaculi in omnes usus et caeremonias, tam paxillos ejus quam atrii, ex aere facies. [20] Praecipe filiis Israel ut afferant tibi oleum de arboribus olivarum purissimum, piloque contusum, ut ardeat lucerna semper

[21] in tabernaculo testimonii, extra velum quod oppansum est testimonio. Et collocabunt eam Aaron et filii ejus, ut usque mane luceat coram Domino. Perpetuus erit cultus per successiones eorum a filiis Israel.

< previous   Book Of Exodus   next >
< previous   Chapter 27   next >