Of holocausts or burnt offerings.
[1] Vocavit autem Moysen, et locutus est ei Dominus de tabernaculo testimonii, dicens :
[2] Loquere filiis Israel, et dices ad eos : Homo, qui obtulerit ex vobis hostiam Domino de pecoribus, id est, de bobus et ovibus offerens victimas,
[3] si holocaustum fuerit ejus oblatio, ac de armento : masculum immaculatum offeret ad ostium tabernaculi testimonii, ad placandum sibi Dominum :
[4] ponetque manum super caput hostiae, et acceptabilis erit, atque in expiationem ejus proficiens.
[5] Immolabitque vitulum coram Domino, et offerent filii Aaron sacerdotes sanguinem ejus, fundentes per altaris circuitum, quod est ante ostium tabernaculi :
[6] detractaque pelle hostiae, artus in frusta concident.
[7] Et subjicient in altari ignem, strue lignorum ante composita :
[8] et membra quae sunt caesa, desuper ordinantes, caput videlicet, et cuncta quae adhaerent jecori,
[9] intestinis et pedibus lotis aqua : adolebitque ea sacerdos super altare in holocaustum et suavem odorem Domino.
[10] Quod si de pecoribus oblatio est, de ovibus sive de capris holocaustum, masculum absque macula offeret :
[11] immolabitque ad latus altaris, quod respicit ad aquilonem, coram Domino : sanguinem vero illius fundent super altare filii Aaron per circuitum :
[12] dividentque membra, caput, et omnia quae adhaerent jecori, et ponent super ligna, quibus subjiciendus est ignis :
[13] intestina vero et pedes lavabunt aqua. Et oblata omnia adolebit sacerdos super altare in holocaustum et odorem suavissimum Domino.
[14] Si autem de avibus, holocausti oblatio fuerit Domino, de turturibus, aut pullis columbae,
[15] offeret eam sacerdos ad altare : et retorto ad collum capite, ac rupto vulneris loco, decurrere faciet sanguinem super crepidinem altaris :
[16] vesiculam vero gutturis, et plumas projiciet prope altare ad orientalem plagam, in loco in quo cineres effundi solent,
[17] confringetque ascellas ejus, et non secabit, neque ferro dividet eam, et adolebit super altare, lignis igne supposito. Holocaustum est et oblatio suavissimi odoris Domino.
|