Latin Vulgate (Clementine)
< previous   Book Of Exodus   next >
< previous   Chapter 20   next >
01 02 03 04 05 06 07 08 09 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20
21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 32 33 34 35 36 37 38 39 40

The ten commandments.

[1] Locutusque est Dominus cunctos sermones hos : [2] Ego sum Dominus Deus tuus, qui eduxi te de terra Aegypti, de domo servitutis. [3] Non habebis deos alienos coram me. [4] Non facies tibi sculptile, neque omnem similitudinem quae est in caelo desuper, et quae in terra deorsum, nec eorum quae sunt in aquis sub terra. [5] Non adorabis ea, neque coles : ego sum Dominus Deus tuus fortis, zelotes, visitans iniquitatem patrum in filios, in tertiam et quartam generationem eorum qui oderunt me :

[6] et faciens misericordiam in millia his qui diligunt me, et custodiunt praecepta mea. [7] Non assumes nomen Domini Dei tui in vanum : nec enim habebit insontem Dominus eum qui assumpserit nomen Domini Dei sui frustra. [8] Memento ut diem sabbati sanctifices. [9] Sex diebus operaberis, et facies omnia opera tua. [10] Septimo autem die sabbatum Domini Dei tui est : non facies omne opus in eo, tu, et filius tuus et filia tua, servus tuus et ancilla tua, jumentum tuum, et advena qui est intra portas tuas.

[11] Sex enim diebus fecit Dominus caelum et terram, et mare, et omnia quae in eis sunt, et requievit in die septimo : idcirco benedixit Dominus diei sabbati, et sanctificavit eum. [12] Honora patrem tuum et matrem tuam, ut sis longaevus super terram, quam Dominus Deus tuus dabit tibi. [13] Non occides. [14] Non moechaberis. [15] Non furtum facies.

[16] Non loqueris contra proximum tuum falsum testimonium. [17] Non concupisces domum proximi tui, nec desiderabis uxorem ejus, non servum, non ancillam, non bovem, non asinum, nec omnia quae illius sunt. [18] Cunctus autem populus videbat voces et lampades, et sonitum buccinae, montemque fumantem : et perterriti ac pavore concussi, steterunt procul, [19] dicentes Moysi : Loquere tu nobis, et audiemus : non loquatur nobis Dominus, ne forte moriamur. [20] Et ait Moyses ad populum : Nolite timere : ut enim probaret vos venit Deus, et ut terror illius esset in vobis, et non peccaretis.

[21] Stetitque populus de longe. Moyses autem accessit ad caliginem in qua erat Deus. [22] Dixit praeterea Dominus ad Moysen : Haec dices filiis Israel : Vos vidistis quod de caelo locutus sim vobis. [23] Non facietis deos argenteos, nec deos aureos facietis vobis. [24] Altare de terra facietis mihi, et offeretis super eo holocausta et pacifica vestra, oves vestras et boves in omni loco in quo memoria fuerit nominis mei : veniam ad te, et benedicam tibi. [25] Quod si altare lapideum feceris mihi, non aedificabis illud de sectis lapidibus : si enim levaveris cultrum super eo, polluetur.

[26] Non ascendes per gradus ad altare meum, ne reveletur turpitudo tua.

< previous   Book Of Exodus   next >
< previous   Chapter 20   next >