|
Jethro bringeth to Moses his wife and children. His counsel.
[1] Cumque audisset Jethro, sacerdos Madian, cognatus Moysi, omnia quae fecerat Deus Moysi, et Israeli populo suo, et quod eduxisset Dominus Israel de Aegypto,
[2] tulit Sephoram uxorem Moysi quam remiserat,
[3] et duos filios ejus: quorum unus vocabatur Gersam, dicente patre: Advena fui in terra aliena;
[4] alter vero Eliezer: Deus enim, ait, patris mei adjutor meus, et eruit me de gladio Pharaonis.
[5] Venit ergo Jethro cognatus Moysi, et filii ejus, et uxor ejus ad Moysen in desertum, ubi erat castrametatus juxta montem Dei.
[6] Et mandavit Moysi, dicens: Ego Jethro cognatus tuus venio ad te, et uxor tua, et duo filii cum ea.
[7] Qui egressus in occursum cognati sui, adoravit, et osculatus est eum: salutaveruntque se mutuo verbis pacificis. Cumque intrasset tabernaculum,
[8] narravit Moyses cognato suo cuncta quae fecerat Dominus Pharaoni et Aegyptiis propter Israel: universumque laborem, qui accidisset eis in itinere, et quod liberaverat eos Dominus.
[9] Laetatusque est Jethro super omnibus bonis, quae fecerat Dominus Israeli, eo quod eruisset eum de manu Aegyptiorum.
[10] Et ait: Benedictus Dominus, qui liberavit vos de manu Aegyptiorum, et de manu Pharaonis; qui eruit populum suum de manu Aegypti.
[11] Nunc cognovi, quia magnus Dominus super omnes deos: eo quod superbe egerint contra illos.
[12] Obtulit ergo Jethro cognatus Moysi holocausta et hostias Deo: veneruntque Aaron et omnes seniores Israel, ut comederent panem cum eo coram Deo.
[13] Altera autem die sedit Moyses ut judicaret populum, qui assistebat Moysi a mane usque ad vesperam.
[14] Quod cum vidisset cognatus ejus, omnia scilicet quae agebat in populo, ait: Quid est hoc quod facis in plebe? cur solus sedes, et omnis populus praestolatur de mane usque ad vesperam?
[15] Cui respondit Moyses: Venit ad me populus quaerens sententiam Dei:
[16] cumque acciderit eis aliqua disceptatio, veniunt ad me ut judicem inter eos, et ostendam praecepta Dei, et leges ejus.
[17] At ille: Non bonam, inquit, rem facis.
[18] Stulto labore consumeris et tu, et populus iste qui tecum est: ultra vires tuas est negotium; solus illud non poteris sustinere.
[19] Sed audi verba mea atque consilia, et erit Deus tecum. Esto tu populo in his quae ad Deum pertinent, ut referas quae dicuntur ad eum:
[20] ostendasque populo caeremonias et ritum colendi, viamque per quam ingredi debeant, et opus quod facere debeant.
[21] Provide autem de omni plebe viros potentes, et timentes Deum, in quibus sit veritas, et qui oderint avaritiam, et constitue ex eis tribunos, et centuriones, et quinquagenarios, et decanos,
[22] qui judicent populum omni tempore: quidquid autem majus fuerit, referant ad te, et ipsi minora tantummodo judicent: leviusque sit tibi, partito in alios onere.
[23] Si hoc feceris, implebis imperium Dei, et praecepta ejus poteris sustentare: et omnis hic populus revertetur ad loca sua cum pace.
[24] Quibus auditis, Moyses fecit omnia quae ille suggesserat.
[25] Et electis viris strenuis de cuncto Israel, constituit eos principes populi, tribunos, et centuriones, et quinquagenarios, et decanos.
[26] Qui judicabant plebem omni tempore: quidquid autem gravius erat, referebant ad eum, faciliora tantummodo judicantes.
[27] Dimisitque cognatum suum: qui reversus abiit in terram suam.
|