Latin Vulgate (Clementine)
< previous   Book Of Exodus   next >
< previous   Chapter 26   next >
01 02 03 04 05 06 07 08 09 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20
21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 32 33 34 35 36 37 38 39 40

The form of the tabernacle with its appurtenances.

[1] Tabernaculum vero ita facies : decem cortinas de bysso retorta, et hyacintho, ac purpura, coccoque bis tincto, variatas opere plumario facies. [2] Longitudo cortinae unius habebit viginti octo cubitos : latitudo, quatuor cubitorum erit. Unius mensurae fient universa tentoria. [3] Quinque cortinae sibi jungentur mutuo, et aliae quinque nexu simili cohaerebunt. [4] Ansulas hyacinthinas in lateribus ac summitatibus facies cortinarum, ut possint invicem copulari. [5] Quinquagenas ansulas cortina habebit in utraque parte, ita insertas ut ansa contra ansam veniat, et altera alteri possit aptari.

[6] Facies et quinquaginta circulos aureos quibus cortinarum vela jungenda sunt, ut unum tabernaculum fiat. [7] Facies et saga cilicina undecim, ad operiendum tectum tabernaculi. [8] Longitudo sagi unius habebit triginta cubitos, et latitudo, quatuor : aequa erit mensura sagorum omnium. [9] E quibus quinque junges seorsum, et sex sibi mutuo copulabis, ita ut sextum sagum in fronte tecti duplices. [10] Facies et quinquaginta ansas in ora sagi unius, ut conjungi cum altero queat, et quinquaginta ansas in ora sagi alterius, ut cum altero copuletur.

[11] Facies et quinquaginta fibulas aeneas quibus jungantur ansae, ut unum ex omnibus operimentum fiat. [12] Quod autem superfuerit in sagis quae parantur tecto, id est unum sagum quod amplius est, ex medietate ejus operies posteriora tabernaculi. [13] Et cubitus ex una parte pendebit, et alter ex altera qui plus est in sagorum longitudine, utrumque latus tabernaculi protegens. [14] Facies et operimentum aliud tecto de pellibus arietum rubricatis : et super hoc rursum aliud operimentum de janthinis pellibus. [15] Facies et tabulas stantes tabernaculi de lignis setim,

[16] quae singulae denos cubitos in longitudine habeant, et in latitudine singulos ac semissem. [17] In lateribus tabulae, duae incastraturae fient, quibus tabula alteri tabulae connectatur : atque in hunc modum cunctae tabulae parabuntur. [18] Quarum viginti erunt in latere meridiano quod vergit ad austrum. [19] Quibus quadraginta bases argenteas fundes, ut binae bases singulis tabulis per duos angulos subjiciantur. [20] In latere quoque secundo tabernaculi quod vergit ad aquilonem, viginti tabulae erunt,

[21] quadraginta habentes bases argenteas, binae bases singulis tabulis supponentur. [22] Ad occidentalem vero plagam tabernaculi facies sex tabulas, [23] et rursum alias duas quae in angulis erigantur post tergum tabernaculi. [24] Eruntque conjunctae a deorsum usque sursum, et una omnes compago retinebit. Duabus quoque tabulis quae in angulis ponendae sunt, similis junctura servabitur. [25] Et erunt simul tabulae octo, bases earum argenteae sedecim, duabus basibus per unam tabulam supputatis.

[26] Facies et vectes de lignis setim quinque ad continendas tabulas in uno latere tabernaculi, [27] et quinque alios in altero, et ejusdem numeri ad occidentalem plagam : [28] qui mittentur per medias tabulas a summo usque ad summum. [29] Ipsas quoque tabulas deaurabis, et fundes in eis annulos aureos per quos vectes tabulata contineant : quos operies laminis aureis. [30] Et eriges tabernaculum juxta exemplar quod tibi in monte monstratum est.

[31] Facies et velum de hyacintho, et purpura, coccoque bis tincto, et bysso retorta, opere plumario et pulchra varietate contextum : [32] quod appendes ante quatuor columnas de lignis setim, quae ipsae quidem deauratae erunt, et habebunt capita aurea, sed bases argenteas. [33] Inseretur autem velum per circulos, intra quod pones arcam testimonii, quo et sanctuarium, et sanctuarii sanctuaria dividentur. [34] Pones et propitiatorium super arcam testimonii in Sancto sanctorum, [35] mensamque extra velum, et contra mensam candelabrum in latere tabernaculi meridiano : mensa enim stabit in parte aquilonis.

[36] Facies et tentorium in introitu tabernaculi de hyacintho, et purpura, coccoque bis tincto, et bysso retorta, opere plumarii. [37] Et quinque columnas deaurabis lignorum setim, ante quas ducetur tentorium : quarum erunt capita aurea, et bases aeneae.

< previous   Book Of Exodus   next >
< previous   Chapter 26   next >