Latin Vulgate (Clementine)
< previous   Book Of Genesis   next >
< previous   Chapter 40   next >
01 02 03 04 05 06 07 08 09 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20
21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 32 33 34 35 36 37 38 39 40
41 42 43 44 45 46 47 48 49 50

Joseph interpreteth the dreams of two of Pharao's servants in prison: the event declareth the interpretations to be true, but Joseph is forgotten.

[1] His ita gestis, accidit ut peccarent duo eunuchi, pincerna regis Aegypti, et pistor, domino suo. [2] Iratusque contra eos Pharao ( nam alter pincernis praeerat, alter pistoribus), [3] misit eos in carcerem principis militum, in quo erat vinctus et Joseph. [4] At custos carceris tradidit eos Joseph, qui et ministrabat eis : aliquantulum temporis fluxerat, et illi in custodia tenebantur. [5] Videruntque ambo somnium nocte una, juxta interpretationem congruam sibi :

[6] ad quos cum introisset Joseph mane, et vidisset eos tristes, [7] sciscitatus est eos, dicens : Cur tristior est hodie solito facies vestra? [8] Qui responderunt : Somnium vidimus, et non est qui interpretetur nobis. Dixitque ad eos Joseph : Numquid non Dei est interpretatio? referte mihi quid videritis. [9] Narravit prior, praepositus pincernarum, somnium suum : Videbam coram me vitem, [10] in qua erant tres propagines, crescere paulatim in gemmas, et post flores uvas maturescere :

[11] calicemque Pharaonis in manu mea : tuli ergo uvas, et expressi in calicem quem tenebam, et tradidi poculum Pharaoni. [12] Respondit Joseph : Haec est interpretatio somnii : tres propagines, tres adhuc dies sunt : [13] post quos recordabitur Pharao ministerii tui, et restituet te in gradum pristinum : dabisque ei calicem juxta officium tuum, sicut ante facere consueveras. [14] Tantum memento mei, cum bene tibi fuerit, et facias mecum misericordiam : ut suggeras Pharaoni ut educat me de isto carcere : [15] quia furto sublatus sum de terra Hebraeorum, et hic innocens in lacum missus sum.

[16] Videns pistorum magister quod prudenter somnium dissolvisset, ait : Et ego vidi somnium : quod tria canistra farinae haberem super caput meum : [17] et in uno canistro quod erat excelsius, portare me omnes cibos qui fiunt arte pistoria, avesque comedere ex eo. [18] Respondit Joseph : Haec est interpretatio somnii : tria canistra, tres adhuc dies sunt : [19] post quos auferet Pharao caput tuum, ac suspendet te in cruce, et lacerabunt volucres carnes tuas. [20] Exinde dies tertius natalitius Pharaonis erat : qui faciens grande convivium pueris suis, recordatus est inter epulas magistri pincernarum, et pistorum principis.

[21] Restituitque alterum in locum suum, ut porrigeret ei poculum : [22] alterum suspendit in patibulo, ut conjectoris veritas probaretur. [23] Et tamen succedentibus prosperis, praepositus pincernarum oblitus est interpretis sui.

< previous   Book Of Genesis   next >
< previous   Chapter 40   next >