DRBO.ORG Donate Advertising Rates Contact Us
Douay-Rheims DR + LV Latin Vulgate
Latin Vulgate (Clementine)
< | Book Of Genesis | >
< previous | Chapter 5 | next >
01  02  03  04  05  06  07  08  09  10  11  12  13  14  15  16  17  18  19  20  21  22  23  24  25
26  27  28  29  30  31  32  33  34  35  36  37  38  39  40  41  42  43  44  45  46  47  48  49  50

The genealogy, age, and death of the Patriarchs, from Adam to Noe. The translation of Henoch.

[1] Hic est liber generationis Adam. In die qua creavit Deus hominem, ad similitudinem Dei fecit illum. [2] Masculum et feminam creavit eos, et benedixit illis: et vocavit nomen eorum Adam, in die quo creati sunt. [3] Vixit autem Adam centum triginta annis: et genuit ad imaginem et similitudinem suam, vocavitque nomen ejus Seth. [4] Et facti sunt dies Adam, postquam genuit Seth, octingenti anni: genuitque filios et filias. [5] Et factum est omne tempus quod vixit Adam, anni nongenti triginta, et mortuus est.

[6] Vixit quoque Seth centum quinque annis, et genuit Enos. [7] Vixitque Seth, postquam genuit Enos, octingentis septem annis, genuitque filios et filias. [8] Et facti sunt omnes dies Seth nongentorum duodecim annorum, et mortuus est. [9] Vixit vero Enos nonaginta annis, et genuit Cainan. [10] Post cujus ortum vixit octingentis quindecim annis, et genuit filios et filias.

[11] Factique sunt omnes dies Enos nongenti quinque anni, et mortuus est. [12] Vixit quoque Cainan septuaginta annis, et genuit Malaleel. [13] Et vixit Cainan, postquam genuit Malaleel, octingentis quadraginta annis, genuitque filios et filias. [14] Et facti sunt omnes dies Cainan nongenti decem anni, et mortuus est. [15] Vixit autem Malaleel sexaginta quinque annis, et genuit Jared.

[16] Et vixit Malaleel, postquam genuit Jared, octingentis triginta annis, et genuit filios et filias. [17] Et facti sunt omnes dies Malaleel octingenti nonaginta quinque anni, et mortuus est. [18] Vixitque Jared centum sexaginta duobus annis, et genuit Henoch. [19] Et vixit Jared, postquam genuit Henoch, octingentis annis, et genuit filios et filias. [20] Et facti sunt omnes dies Jared nongenti sexaginta duo anni, et mortuus est.

[21] Porro Henoch vixit sexaginta quinque annis, et genuit Mathusalam. [22] Et ambulavit Henoch cum Deo: et vixit, postquam genuit Mathusalam, trecentis annis, et genuit filios et filias. [23] Et facti sunt omnes dies Henoch trecenti sexaginta quinque anni. [24] Ambulavitque cum Deo, et non apparuit: quia tulit eum Deus. [25] Vixit quoque Mathusala centum octoginta septem annis, et genuit Lamech.

[26] Et vixit Mathusala, postquam genuit Lamech, septingentis octoginta duobus annis, et genuit filios et filias. [27] Et facti sunt omnes dies Mathusala nongenti sexaginta novem anni, et mortuus est. [28] Vixit autem Lamech centum octoginta duobus annis, et genuit filium: [29] vocavitque nomen ejus Noe, dicens: Iste consolabitur nos ab operibus et laboribus manuum nostrarum in terra, cui maledixit Dominus. [30] Vixitque Lamech, postquam genuit Noe, quingentis nonaginta quinque annis, et genuit filios et filias.

[31] Et facti sunt omnes dies Lamech septingenti septuaginta septem anni, et mortuus est. Noe vero cum quingentorum esset annorum, genuit Sem, Cham et Japheth.

< previous | Chapter 5 | next >