Israel, warranted by a vision from God, goeth down into Egypt with all his family.
[1] Profectusque Israel cum omnibus quae habebat, venit ad Puteum juramenti : et mactatis ibi victimis Deo patris sui Isaac,
[2] audivit eum per visionem noctis vocantem se, et dicentem sibi : Jacob, Jacob. Cui respondit : Ecce adsum.
[3] Ait illi Deus : Ego sum fortissimus Deus patris tui : noli timere, descende in Aegyptum, quia in gentem magnam faciam te ibi.
[4] Ego descendam tecum illuc, et ego inde adducam te revertentem : Joseph quoque ponet manus suas super oculos tuos.
[5] Surrexit autem Jacob a Puteo juramenti : tuleruntque eum filii cum parvulis et uxoribus suis in plaustris quae miserat Pharao ad portandum senem,
[6] et omnia quae possederat in terra Chanaan : venitque in Aegyptum cum omni semine suo,
[7] filii ejus, et nepotes, filiae, et cuncta simul progenies.
[8] Haec sunt autem nomina filiorum Israel, qui ingressi sunt in Aegyptum, ipse cum liberis suis. Primogenitus Ruben.
[9] Filii Ruben : Henoch et Phallu et Hesron et Charmi.
[10] Filii Simeon : Jamuel et Jamin et Ahod, et Jachin et Sohar, et Saul filius Chanaanitidis.
[11] Filii Levi : Gerson et Caath et Merari.
[12] Filii Juda : Her et Onan et Sela et Phares et Zara; mortui sunt autem Her et Onan in terra Chanaan. Natique sunt filii Phares : Hesron et Hamul.
[13] Filii Issachar : Thola et Phua et Job et Semron.
[14] Filii Zabulon : Sared et Elon et Jahelel.
[15] Hi filii Liae quos genuit in Mesopotamia Syriae cum Dina filia sua : omnes animae filiorum ejus et filiarum, triginta tres.
[16] Filii Gad : Sephion et Haggi et Suni et Esebon et Heri et Arodi et Areli.
[17] Filii Aser : Jamne et Jesua et Jessui et Beria, Sara quoque soror eorum. Filii Beria : Heber et Melchiel.
[18] Hi filii Zelphae, quam dedit Laban Liae filiae suae : et hos genuit Jacob sedecim animas.
[19] Filii Rachel uxoris Jacob : Joseph et Benjamin.
[20] Natique sunt Joseph filii in terra Aegypti, quos genuit ei Aseneth filia Putiphare sacerdotis Heliopoleos : Manasses et Ephraim.
[21] Filii Benjamin : Bela et Bechor et Asbel et Gera et Naaman et Echi et Ros et Mophim et Ophim et Ared.
[22] Hi filii Rachel quos genuit Jacob : omnes animae, quatuordecim.
[23] Filii Dan : Husim.
[24] Filii Nephthali : Jasiel et Guni et Jeser et Sallem.
[25] Hi filii Balae, quam dedit Laban Racheli filiae suae : et hos genuit Jacob : omnes animae, septem.
[26] Cunctae animae, quae ingressae sunt cum Jacob in Aegyptum, et egressae sunt de femore illius, absque uxoribus filiorum ejus, sexaginta sex.
[27] Filii autem Joseph, qui nati sunt ei in terra Aegypti, animae duae. Omnes animae domus Jacob, quae ingressae sunt in Aegyptum, fuere septuaginta.
[28] Misit autem Judam ante se ad Joseph, ut nuntiaret ei, et occurreret in Gessen.
[29] Quo cum pervenisset, juncto Joseph curro suo, ascendit obviam patri suo ad eumdem locum : vidensque eum, irruit super collum ejus, et inter amplexus flevit.
[30] Dixitque pater ad Joseph : Jam laetus moriar, quia vidi faciem tuam, et superstitem te relinquo.
[31] At ille locutus est ad fratres suos, et ad omnem domum patris sui : Ascendam, et nuntiabo Pharaoni, dicamque ei : Fratres mei, et domus patris mei, qui erant in terra Chanaan, venerunt ad me :
[32] et sunt viri pastores ovium, curamque habent alendorum gregum : pecora sua, et armenta, et omnia quae habere potuerunt, adduxerunt secum.
[33] Cumque vocaverit vos, et dixerit : Quod est opus vestrum?
[34] respondebitis : Viri pastores sumus servi tui, ab infantia nostra usque in praesens, et nos et patres nostri. Haec autem dicetis, ut habitare possitis in terra Gessen : quia detestantur Aegyptii omnes pastores ovium.
|