The deluge ceaseth. Noe goeth out of the ark, and offereth a sacrifice. God's covenant to him.
[1] Recordatus autem Deus Noe, cunctorumque animantium, et omnium jumentorum, quae erant cum eo in arca, adduxit spiritum super terram, et imminutae sunt aquae.
[2] Et clausi sunt fontes abyssi, et cataractae caeli : et prohibitae sunt pluviae de caelo.
[3] Reversaeque sunt aquae de terra euntes et redeuntes : et coeperunt minui post centum quinquaginta dies.
[4] Requievitque arca mense septimo, vigesimo septimo die mensis, super montes Armeniae.
[5] At vero aquae ibant et decrescebant usque ad decimum mensem : decimo enim mense, primo die mensis, apparuerunt cacumina montium.
[6] Cumque transissent quadraginta dies, aperiens Noe fenestram arcae, quam fecerat, dimisit corvum,
[7] qui egrediebatur, et non revertebatur, donec siccarentur aquae super terram.
[8] Emisit quoque columbam post eum, ut videret si jam cessassent aquae super faciem terrae.
[9] Quae cum non invenisset ubi requiesceret pes ejus, reversa est ad eum in arcam : aquae enim erant super universam terram : extenditque manum, et apprehensam intulit in arcam.
[10] Expectatis autem ultra septem diebus aliis, rursum dimisit columbam ex arca.
[11] At illa venit ad eum ad vesperam, portans ramum olivae virentibus foliis in ore suo : intellexit ergo Noe quod cessassent aquae super terram.
[12] Expectavitque nihilominus septem alios dies : et emisit columbam, quae non est reversa ultra ad eum.
[13] Igitur sexcentesimo primo anno, primo mense, prima die mensis, imminutae sunt aquae super terram : et aperiens Noe tectum arcae, aspexit, viditque quod exsiccata esset superficies terrae.
[14] Mense secundo, septimo et vigesimo die mensis arefacta est terra.
[15] Locutus est autem Deus ad Noe, dicens :
[16] Egredere de arca, tu et uxor tua, filii tui et uxores filiorum tuorum tecum.
[17] Cuncta animantia, quae sunt apud te, ex omni carne, tam in volatilibus quam in bestiis et universis reptilibus, quae reptant super terram, educ tecum, et ingredimini super terram : crescite et multiplicamini super eam.
[18] Egressus est ergo Noe, et filii ejus : uxor illius, et uxores filiorum ejus cum eo.
[19] Sed et omnia animantia, jumenta, et reptilia quae reptant super terram, secundum genus suum, egressa sunt de arca.
[20] Aedificavit autem Noe altare Domino : et tollens de cunctis pecoribus et volucribus mundis, obtulit holocausta super altare.
[21] Odoratusque est Dominus odorem suavitatis, et ait : Nequaquam ultra maledicam terrae propter homines : sensus enim et cogitatio humani cordis in malum prona sunt ab adolescentia sua : non igitur ultra percutiam omnem animam viventem sicut feci.
[22] Cunctis diebus terrae, sementis et messis, frigus et aestus, aestas et hiems, nox et dies non requiescent.
|