Douay-Rheims DR + LV Latin Vulgate  
Latin Vulgate (Clementine)
< | Book Of Numbers | >
< previous | Chapter 1 | next >
01  02  03  04  05  06  07  08  09  10  11  12  13  14  15  16  17  18  19  20  21  22  23  24  25
26  27  28  29  30  31  32  33  34  35  36

The children of Israel are numbered: the Levites are designed to serve the tabernacle.

[1] Locutusque est Dominus ad Moysen in deserto Sinai in tabernaculo foederis, prima die mensis secundi, anno altero egressionis eorum ex Aegypto, dicens: [2] Tollite summam universae congregationis filiorum Israel per cognationes et domos suas, et nomina singulorum, quidquid sexus est masculini [3] a vigesimo anno et supra, omnium virorum fortium ex Israel, et numerabitis eos per turmas suas, tu et Aaron. [4] Eruntque vobiscum principes tribuum ac domorum in cognationibus suis, [5] quorum ista sunt nomina: de Ruben, Elisur, filius Sedeur;

[6] de Simeon, Salamiel filius Surisaddai; [7] de Juda, Nahasson filius Aminadab; [8] de Issachar, Nathanael filius Suar; [9] de Zabulon, Eliab filius Helon; [10] filiorum autem Joseph, de Ephraim, Elisama filius Ammiud; de Manasse, Gamaliel filius Phadassur;

[11] de Benjamin, Abidan filius Gedeonis; [12] de Dan, Ahiezer filius Ammisaddai; [13] de Aser, Phegiel filius Ochran; [14] de Gad, Eliasaph filius Duel; [15] de Nephthali, Ahira filius Enan.

[16] Hi nobilissimi principes multitudinis per tribus et cognationes suas, et capita exercitus Israel, [17] quos tulerunt Moyses et Aaron cum omni vulgi multitudine: [18] et congregaverunt primo die mensis secundi, recensentes eos per cognationes, et domos, ac familias, et capita, et nomina singulorum a vigesimo anno et supra, [19] sicut praeceperat Dominus Moysi. Numeratique sunt in deserto Sinai. [20] De Ruben primogenito Israelis per generationes et familias ac domos suas, et nomina capitum singulorum, omne quod sexus est masculini a vigesimo anno et supra, procedentium ad bellum,

[21] quadraginta sex millia quingenti. [22] De filiis Simeon per generationes et familias ac domos cognationum suarum recensiti sunt per nomina et capita singulorum, omne quod sexus est masculini a vigesimo anno et supra, procedentium ad bellum, [23] quinquaginta novem millia trecenti. [24] De filiis Gad per generationes et familias ac domos cognationum suarum recensiti sunt per nomina singulorum a viginti annis et supra, omnes qui ad bella procederent, [25] quadraginta quinque millia sexcenti quinquaginta.

[26] De filiis Juda per generationes et familias ac domos cognationum suarum, per nomina singulorum a vigesimo anno et supra, omnes qui poterant ad bella procedere, [27] recensiti sunt septuaginta quatuor millia sexcenti. [28] De filiis Issachar, per generationes et familias ac domos cognationum suarum, per nomina singulorum a vigesimo anno et supra, omnes qui ad bella procederent, [29] recensiti sunt quinquaginta quatuor millia quadringenti. [30] De filiis Zabulon per generationes et familias ac domos cognationum suarum recensiti sunt per nomina singulorum a vigesimo anno et supra, omnes qui poterant ad bella procedere,

[31] quinquaginta septem millia quadringenti. [32] De filiis Joseph, filiorum Ephraim per generationes et familias ac domos cognationum suarum recensiti sunt per nomina singulorum a vigesimo anno et supra, omnes qui poterant ad bella procedere, [33] quadraginta millia quingenti. [34] Porro filiorum Manasse per generationes et familias ac domos cognationum suarum recensiti sunt per nomina singulorum a viginti annis et supra, omnes qui poterant ad bella procedere, [35] triginta duo millia ducenti.

[36] De filiis Benjamin per generationes et familias ac domos cognationum suarum recensiti sunt nominibus singulorum a vigesimo anno et supra, omnes qui poterant ad bella procedere, [37] triginta quinque millia quadringenti. [38] De filiis Dan per generationes et familias ac domos cognationum suarum recensiti sunt nominibus singulorum a vigesimo anno et supra, omnes qui poterant ad bella procedere, [39] sexaginta duo millia septingenti. [40] De filiis Aser per generationes et familias ac domos cognationum suarum recensiti sunt per nomina singulorum a vigesimo anno et supra, omnes qui poterant ad bella procedere,

[41] quadraginta millia et mille quingenti. [42] De filiis Nephthali per generationes et familias ac domos cognationum suarum recensiti sunt nominibus singulorum a vigesimo anno et supra, omnes qui poterant ad bella procedere, [43] quinquaginta tria millia quadringenti. [44] Hi sunt, quos numeraverunt Moyses et Aaron, et duodecim principes Israel, singulos per domos cognationum suarum. [45] Fueruntque omnis numerus filiorum Israel per domos et familias suas a vigesimo anno et supra, qui poterant ad bella procedere,

[46] sexcenta tria millia virorum quingenti quinquaginta. [47] Levitae autem in tribu familiarum suarum non sunt numerati cum eis. [48] Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens: [49] Tribum Levi noli numerare, neque pones summam eorum cum filiis Israel: [50] sed constitue eos super tabernaculum testimonii et cuncta vasa ejus, et quidquid ad caeremonias pertinet. Ipsi portabunt tabernaculum et omnia utensilia ejus: et erunt in ministerio, ac per gyrum tabernaculi metabuntur.

[51] Cum proficiscendum fuerit, deponent Levitae tabernaculum; cum castrametandum, erigent. Quisquis externorum accesserit, occidetur. [52] Metabuntur autem castra filii Israel unusquisque per turmas et cuneos atque exercitum suum. [53] Porro Levitae per gyrum tabernaculi figent tentoria, ne fiat indignatio super multitudinem filiorum Israel, et excubabunt in custodiis tabernaculi testimonii. [54] Fecerunt ergo filii Israel juxta omnia quae praeceperat Dominus Moysi.

< previous | Chapter 1 | next >