DRBO.ORG Donate Advertising Rates Contact Us
Douay-Rheims DR + LV Latin Vulgate
Latin Vulgate (Clementine)
< | Book Of Numbers | >
< previous | Chapter 30 | next >
01  02  03  04  05  06  07  08  09  10  11  12  13  14  15  16  17  18  19  20  21  22  23  24  25
26  27  28  29  30  31  32  33  34  35  36

Of vows and oaths: and their obligation.

[1] Narravitque Moyses filiis Israel omnia quae ei Dominus imperarat. [2] Et locutus est ad principes tribuum filiorum Israel: Iste est sermo quem praecepit Dominus: [3] Si quis virorum votum Domino voverit, aut se constrinxerit juramento: non faciet irritum verbum suum, sed omne quod promisit, implebit. [4] Mulier si quippiam voverit, et se constrinxerit juramento, quae est in domo patris sui, et in aetate adhuc puellari: si cognoverit pater votum quod pollicita est, et juramentum quo obligavit animam suam, et tacuerit, voti rea erit: [5] quidquid pollicita est, et juravit, opere complebit.

[6] Sin autem statim ut audierit, contradixerit pater: et vota et juramenta ejus irrita erunt, nec obnoxia tenebitur sponsioni, eo quod contradixerit pater. [7] Si maritum habuerit, et voverit aliquid, et semel de ore ejus verbum egrediens animam ejus obligaverit juramento: [8] quo die audierit vir, et non contradixerit, voti rea erit, reddetque quodcumque promiserat. [9] Sin autem audiens statim contradixerit, et irritas fecerit pollicitationes ejus, verbaque quibus obstrinxerat animam suam, propitius erit ei Dominus. [10] Vidua et repudiata quidquid voverint, reddent.

[11] Uxor in domo viri cum se voto constrinxerit et juramento, [12] si audierit vir, et tacuerit, nec contradixerit sponsioni, reddet quodcumque promiserat. [13] Sin autem extemplo contradixerit, non tenebitur promissionis rea: quia maritus contradixit, et Dominus ei propitius erit. [14] Si voverit, et juramento se constrinxerit, ut per jejunium, vel ceterarum rerum abstinentiam affligat animam suam, in arbitrio viri erit ut faciat, sive non faciat. [15] Quod si audiens vir tacuerit, et in alteram diem distulerit sententiam, quidquid voverat atque promiserat, reddet: quia statim ut audivit, tacuit.

[16] Sin autem contradixerit postquam rescivit, portabit ipse iniquitatem ejus. [17] Istae sunt leges, quas constituit Dominus Moysi inter virum et uxorem, inter patrem et filiam, quae in puellari adhuc aetate est, vel quae manet in parentis domo.

< previous | Chapter 30 | next >