Latin Vulgate (Clementine)
< previous   Book Of Numbers   next >
< previous   Chapter 19   next >
01 02 03 04 05 06 07 08 09 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20
21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 32 33 34 35 36

The law of the sacrifice of the red cow, and the water of expiation.

[1] Locutusque est Dominus ad Moysen et Aaron, dicens : [2] Ista est religio victimae, quam constituit Dominus. Praecipe filiis Israel, ut adducant ad te vaccam rufam aetatis integrae, in qua nulla sit macula, nec portaverit jugum : [3] tradetisque eam Eleazaro sacerdoti, qui eductam extra castram, immolabit in conspectu omnium : [4] et tingens digitum in sanguine ejus, asperget contra fores tabernaculi septem vicibus, [5] comburetque eam cunctis videntibus, tam pelle et carnibus ejus quam sanguine et fimo flammae traditis.

[6] Lignum quoque cedrinum, et hyssopum, coccumque bis tinctum sacerdos mittet in flammam, quae vaccam vorat. [7] Et tunc demum, lotis vestibus et corpore suo, ingredietur in castra, commaculatusque erit usque ad vesperum. [8] Sed et ille qui combusserit eam, lavabit vestimenta sua et corpus, et immundus erit usque ad vesperum. [9] Colliget autem vir mundus cineres vaccae, et effundet eos extra castra in loco purissimo, ut sint multitudini filiorum Israel in custodiam, et in aquam aspersionis : quia pro peccato vacca combusta est. [10] Cumque laverit qui vaccae portaverat cineres vestimenta sua, immundus erit usque ad vesperum. Habebunt hoc filii Israel, et advenae qui habitant inter eos, sanctum jure perpetuo.

[11] Qui tetigerit cadaver hominis, et propter hoc septem diebus fuerit immundus, [12] aspergetur ex hac aqua die tertio et septimo, et sic mundabitur. Si die tertio aspersus non fuerit, septimo non poterit emundari. [13] Omnis qui tetigerit humanae animae morticinum, et aspersus hac commistione non fuerit, polluet tabernaculum Domini et peribit ex Israel : quia aqua expiationis non est aspersus, immundus erit, et manebit spurcitia ejus super eum. [14] Ista est lex hominis qui moritur in tabernaculo : omnes qui ingrediuntur tentorium illius, et universa vasa quae ibi sunt, polluta erunt septem diebus. [15] Vas, quod non habuerit operculum nec ligaturam desuper, immundum erit.

[16] Si quis in agro tetigerit cadaver occisi hominis, aut per se mortui, sive os illius, vel sepulchrum, immundus erit septem diebus. [17] Tollentque de cineribus combustionis atque peccati, et mittent aquas vivas super eos in vas : [18] in quibus cum homo mundus tinxerit hyssopum, asperget ex eo omne tentorium, et cunctam supellectilem, et homines hujuscemodi contagione pollutos : [19] atque hoc modo mundus lustrabit immundum tertio et septimo die : expiatusque die septimo, lavabit et se et vestimenta sua, et immundus erit usque ad vesperum. [20] Si quis hoc ritu non fuerit expiatus, peribit anima illius de medio ecclesiae : quia sanctuarium Domini polluit, et non est aqua lustrationis aspersus.

[21] Erit hoc praeceptum legitimum sempiternum. Ipse quoque qui aspergit aquas, lavabit vestimenta sua. Omnis qui tetigerit aquas expiationis, immundus erit usque ad vesperum. [22] Quidquid tetigerit immundus, immundum faciet : et anima, quae horum quippiam tetigerit, immunda erit usque ad vesperum.

< previous   Book Of Numbers   next >
< previous   Chapter 19   next >