Latin Vulgate (Clementine)
< previous   Book Of Numbers   next >
< previous   Chapter 24   next >
01 02 03 04 05 06 07 08 09 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20
21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 32 33 34 35 36

Balaam still continues to prophesy good things in favour of Israel.

[1] Cumque vidisset Balaam quod placeret Domino ut benediceret Israeli, nequaquam abiit ut ante perrexerat, ut augurium quaereret : sed dirigens contra desertum vultum suum, [2] et elevans oculos, vidit Israel in tentoriis commorantem per tribus suas : et irruente in se spiritu Dei, [3] assumpta parabola, ait : Dixit Balaam filius Beor : dixit homo, cujus obturatus est oculus : [4] dixit auditor sermonum Dei, qui visionem Omnipotentis intuitus est, qui cadit, et sic aperiuntur oculi ejus : [5] Quam pulchra tabernacula tua, Jacob, et tentoria tua, Israel!

[6] ut valles nemorosae, ut horti juxta fluvios irrigui, ut tabernacula quae fixit Dominus, quasi cedri prope aquas. [7] Fluet aqua de situla ejus, et semen illius erit in aquas multas. Tolletur propter Agag, rex ejus, et auferetur regnum illius. [8] Deus eduxit illum de Aegypto, cujus fortitudo similis est rhinocerotis. Devorabunt gentes hostes illius, ossaque eorum confringent, et perforabunt sagittis. [9] Accubans dormivit ut leo, et quasi leaena, quam suscitare nullus audebit. Qui benedixerit tibi, erit et ipse benedictus : qui maledixerit, in maledictione reputabitur. [10] Iratusque Balac contra Balaam, complosis manibus ait : Ad maledicendum inimicis meis vocavi te, quibus e contrario tertio benedixisti :

[11] revertere ad locum tuum. Decreveram quidem magnifice honorare te, sed Dominus privavit te honore disposito. [12] Respondit Balaam ad Balac : Nonne nuntiis tuis, quos misisti ad me, dixi : [13] Si dederit mihi Balac plenam domum suam argenti et auri, non potero praeterire sermonem Domini Dei mei, ut vel boni quid vel mali proferam ex corde meo : sed quidquid Dominus dixerit, hoc loquar? [14] verumtamen pergens ad populum meum, dabo consilium, quid populus tuus populo huic faciat extremo tempore. [15] Sumpta igitur parabola, rursum ait : Dixit Balaam filius Beor : dixit homo, cujus obturatus est oculus :

[16] dixit auditor sermonum Dei, qui novit doctrinam Altissimi, et visiones Omnipotentis videt, qui cadens apertos habet oculos : [17] Videbo eum, sed non modo : intuebor illum, sed non prope. Orietur stella ex Jacob, et consurget virga de Israel : et percutiet duces Moab, vastabitque omnes filios Seth. [18] Et erit Idumaea possessio ejus : haereditas Seir cedet inimicis suis : Israel vero fortiter aget. [19] De Jacob erit qui dominetur, et perdat reliquias civitatis. [20] Cumque vidisset Amalec, assumens parabolam, ait : Principium gentium Amalec, cujus extrema perdentur.

[21] Vidit quoque Cinaeum : et assumpta parabola, ait : Robustum quidem est habitaculum tuum : sed si in petra posueris nidum tuum, [22] et fueris electus de stirpe Cin, quamdiu poteris permanere? Assur enim capiet te. [23] Assumptaque parabola iterum locutus est : Heu! quis victurus est, quando ista faciet Deus? [24] Venient in trieribus de Italia : superabunt Assyrios, vastabuntque Hebraeos, et ad extremum etiam ipsi peribunt. [25] Surrexitque Balaam, et reversus est in locum suum : Balac quoque via, qua venerat, rediit.

< previous   Book Of Numbers   next >
< previous   Chapter 24   next >