DRBO.ORG Donate Advertising Rates Contact Us
Douay-Rheims DR + LV Latin Vulgate
Latin Vulgate (Clementine)
< | Book Of Numbers | >
< previous | Chapter 25 | next >
01  02  03  04  05  06  07  08  09  10  11  12  13  14  15  16  17  18  19  20  21  22  23  24  25
26  27  28  29  30  31  32  33  34  35  36

The people fall into fornication and idolatry; for which twenty-four thousand are slain. The zeal of Phinees.

[1] Morabatur autem eo tempore Israel in Settim, et fornicatus est populus cum filiabus Moab, [2] quae vocaverunt eos ad sacrificia sua. At ille comederunt et adoraverunt deos earum. [3] Initiatusque est Israel Beelphegor: et iratus Dominus, [4] ait ad Moysen: Tolle cunctos principes populi, et suspende eos contra solem in patibulis, ut avertatur furor meus ab Israel. [5] Dixitque Moyses ad judices Israel: Occidat unusquisque proximos suos, qui initiati sunt Beelphegor.

[6] Et ecce unus de filiis Israel intravit coram fratribus suis ad scortum Madianitidem, vidente Moyse, et omni turba filiorum Israel, qui flebant ante fores tabernaculi. [7] Quod cum vidisset Phinees filius Eleazari filii Aaron sacerdotis, surrexit de medio multitudinis, et arrepto pugione, [8] ingressus est post virum Israelitem in lupanar, et perfodit ambos simul, virum scilicet et mulierem in locis genitalibus. Cessavitque plaga a filiis Israel: [9] et occisi sunt viginti quatuor millia hominum. [10] Dixitque Dominus ad Moysen:

[11] Phinees filius Eleazari filii Aaron sacerdotis avertit iram meam a filiis Israel: quia zelo meo commotus est contra eos, ut non ipse delerem filios Israel in zelo meo. [12] Idcirco loquere ad eum: Ecce do ei pacem foederis mei, [13] et erit tam ipsi quam semini ejus pactum sacerdotii sempiternum: quia zelatus est pro Deo suo, et expiavit scelus filiorum Israel. [14] Erat autem nomen viri Israelitae, qui occisus est cum Madianitide, Zambri filius Salu, dux de cognatione et tribu Simeonis. [15] Porro mulier Madianitis, quae pariter interfecta est, vocabatur Cozbi filia Sur principis nobilissimi Madianitarum.

[16] Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens: [17] Hostes vos sentiant Madianitae, et percutite eos: [18] quia et ipsi hostiliter egerunt contra vos, et decepere insidiis per idolum Phogor, et Cozbi filiam ducis Madian sororem suam, quae percussa est in die plagae pro sacrilegio Phogor.

< previous | Chapter 25 | next >