Latin Vulgate (Clementine)
< previous   Book Of Numbers   next >
< previous   Chapter 35   next >
01 02 03 04 05 06 07 08 09 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20
21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 32 33 34 35 36

Cities are appointed for the Levites. Of which six are to be the cities of refuge.

[1] Haec quoque locutus est Dominus ad Moysen in campes tribus Moab supra Jordanem, contra Jericho : [2] Praecipe filiis Israel ut dent Levitis de possessionibus suis [3] urbes ad habitandum, et suburbana earum per circuitum : ut ipsi in oppidis maneant, et suburbana sint pecoribus ac jumentis : [4] quae a muris civitatum forinsecus, per circuitum, mille passuum spatio tendentur. [5] Contra orientem duo millia erunt cubiti, et contra meridiem similiter erunt duo millia : ad mare quoque, quod respicit ad occidentem, eadem mensura erit, et septentrionalis plaga aequali termino finietur, eruntque urbes in medio, et foris suburbana.

[6] De ipsis autem oppidis, quae Levitis dabitis, sex erunt in fugitivorum auxilia separata, ut fugiat ad ea qui fuderit sanguinem : et exceptis his, alia quadraginta duo oppida, [7] id est, simul quadraginta octo cum suburbanis suis. [8] Ipsaeque urbes, quae dabuntur de possessionibus filiorum Israel, ab his qui plus habent, plures auferentur : et qui minus, pauciores : singuli juxta mensuram haereditatis suae dabunt oppida Levitis. [9] Ait Dominus ad Moysen : [10] Loquere filiis Israel, et dices ad eos : Quando transgressi fueritis Jordanem in terram Chanaan,

[11] decernite quae urbes esse debeant in praesidia fugitivorum, qui nolentes sanguinem fuderint : [12] in quibus cum fuerit profugus, cognatus occisi non poterit eum occidere, donec stet in conspectu multitudinis, et causa illius judicetur. [13] De ipsis autem urbibus, quae ad fugitivorum subsidia separantur, [14] tres erunt trans Jordanem, et tres in terra Chanaan, [15] tam filiis Israel quam advenis atque peregrinis, ut confugiat ad eas qui nolens sanguinem fuderit.

[16] Si quis ferro percusserit, et mortuus fuerit qui percussus est, reus erit homicidii, et ipse morietur. [17] Si lapidem jecerit, et ictus occubuerit, similiter punietur. [18] Si ligno percussus interierit, percussoris sanguine vindicabitur. [19] Propinquus occisi, homicidam interficiet : statim ut apprehenderit eum, interficiet. [20] Si per odium quis hominem impulerit, vel jecerit quippiam in eum per insidias :

[21] aut cum esset inimicus, manu percusserit, et ille mortuus fuerit : percussor homicidii reus erit : cognatus occisi statim ut invenerit eum, jugulabit. [22] Quod si fortuitu, et absque odio [23] et inimicitiis quidquam horum fecerit, [24] et hoc audiente populo fuerit comprobatum, atque inter percussorem et propinquum sanguinis quaestio ventilata : [25] liberabitur innocens de ultoris manu, et reducetur per sententiam in urbem, ad quam confugerat, manebitque ibi, donec sacerdos magnus, qui oleo sancto unctus est, moriatur.

[26] Si interfector extra fines urbium, quae exulibus deputatae sunt, [27] fuerit inventus, et percussus ab eo qui ultor est sanguinis : absque noxa erit qui eum occiderit. [28] Debuerat enim profugus usque ad mortem pontificis in urbe residere. Postquam autem ille obierit, homicida revertetur in terram suam. [29] Haec sempiterna erunt, et legitima in cunctis habitationibus vestris. [30] Homicida sub testibus punietur : ad unius testimonium nullus condemnabitur.

[31] Non accipietis pretium ab eo qui reus est sanguinis, statim et ipse morietur. [32] Exules et profugi ante mortem pontificis nullo modo in urbes suas reverti poterunt, [33] ne polluatis terram habitationis vestrae, quae insontium cruore maculatur : nec aliter expiari potest, nisi per ejus sanguinem, qui alterius sanguinem fuderit. [34] Atque ita emundabitur vestra possessio me commorante vobiscum. Ego enim sum Dominus qui habito inter filios Israel.

< previous   Book Of Numbers   next >
< previous   Chapter 35   next >