Latin Vulgate (Clementine)
< previous   Book Of Numbers   next >
< previous   Chapter 7   next >
01 02 03 04 05 06 07 08 09 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20
21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 32 33 34 35 36

The offerings of the princes at the dedication of the tabernacle. God speaketh to Moses from the propitiatory.

[1] Factum est autem in die qua complevit Moyses tabernaculum, et erexit illud, unxitque et sanctificavit cum omnibus vasis suis, altare similiter et omnia vasa ejus : [2] obtulerunt principes Israel et capita familiarum, qui erant per singulas tribus, praefectique eorum, qui numerati fuerant, [3] munera coram Domino sex plaustra tecta cum duodecim bobus. Unum plaustrum obtulere duo duces, et unum bovem singuli, obtuleruntque ea in conspectu tabernaculi. [4] Ait autem Dominus ad Moysen : [5] Suscipe ab eis ut serviant in ministerio tabernaculi, et trades ea Levitis juxta ordinem ministerii sui.

[6] Itaque cum suscepisset Moyses plaustra et boves, tradidit eos Levitis. [7] Duo plaustra et quatuor boves dedit filiis Gerson, juxta id quod habebant necessarium. [8] Quatuor alia plaustra et octo boves dedit filiis Merari secundum officia et cultum suum, sub manu Ithamar filii Aaron sacerdotis. [9] Filiis autem Caath non dedit plaustra et boves : quia in sanctuario serviunt, et onera propriis portant humeris. [10] Igitur obtulerunt duces in dedicationem altaris, die qua unctum est, oblationem suam ante altare.

[11] Dixitque Dominus ad Moysen : Singuli duces per singulos dies offerant munera in dedicationem altaris. [12] Primo die obtulit oblationem suam Nahasson filius Aminadab de tribu Juda : [13] fueruntque in ea acetabulum argenteum pondo centum triginta siclorum, phiala argentea habens septuaginta siclos, juxta pondus sanctuarii, utrumque plenum simila conspersa oleo in sacrificium : [14] mortariolum ex decem siclis aureis plenum incenso : [15] bovem de armento, et arietem, et agnum anniculum in holocaustum :

[16] hircumque pro peccato : [17] et in sacrificio pacificorum boves duos, arietes quinque, hircos quinque, agnos anniculos quinque. Haec est oblatio Nahasson filii Aminadab. [18] Secundo die obtulit Nathanael filius Suar, dux de tribu Issachar, [19] acetabulum argenteum appendens centum triginta siclos, phialam argenteam habentem septuaginta siclos, juxta pondus sanctuarii, utrumque plenum simila conspersa oleo in sacrificium : [20] mortariolum aureum habens decem siclos plenum incenso :

[21] bovem de armento, et arietem, et agnum anniculum in holocaustum : [22] hircumque pro peccato : [23] et in sacrificio pacificorum boves duos, arietes quinque, hircos quinque, agnos anniculos quinque. Haec fuit oblatio Nathanael filii Suar. [24] Tertio die princeps filiorum Zabulon, Eliab filius Helon, [25] obtulit acetabulum argenteum appendens centum triginta siclos, phialam argenteam habentem septuaginta siclos, ad pondus sanctuarii, utrumque plenum similia conspersa oleo in sacrificium :

[26] mortariolum aureum appendens decem siclos, plenum incenso : [27] bovem de armento, et arietem, et agnum anniculum in holocaustum : [28] hircumque pro peccato : [29] et in sacrificio pacificorum boves duos, arietes quinque, hircos quinque, agnos anniculos quinque. Haec est oblatio Eliab filii Helon. [30] Die quarto princeps filiorum Ruben, Elisur filius Sedeur,

[31] obtulit acetabulum argenteum appendens centum triginta siclos, phialam argenteam habentem septuaginta siclos, ad pondus sanctuarii, utrumque plenum simila conspersa oleo in sacrificum : [32] mortariolum aureum appendens decem siclos, plenum incenso : [33] bovem de armento, et arietem, et agnum anniculum in holocaustum : [34] hircumque pro peccato : [35] et in hostias pacificorum boves duos, arietes quinque, hircos quinque, agnos anniculos quinque. Haec fuit oblatio Elisur filii Sedeur.

[36] Die quinto princeps filiorum Simeon, Salamiel filius Surisaddai, [37] obtulit acetabulum argenteum appendens centum triginta siclos, phialam argenteam habentem septuaginta siclos, ad pondus sanctuarii, utrumque plenum simila conspersa oleo in sacrificum : [38] mortariolum aureum appendens decem siclos, plenum incenso : [39] bovem de armento, et arietem, et agnum anniculum in holocaustum : [40] hircumque pro peccato :

[41] et in hostias pacificorum boves duos, arietes quinque, hircos quinque, agnos anniculos quinque. Haec fuit oblatio Salamiel filii Surisaddai. [42] Die sexto princeps filiorum Gad, Eliasaph filius Duel, [43] obtulit acetabulum argenteum appendens centum triginta siclos, phialam argenteam habentem septuaginta siclos, ad pondus sanctuarii, utrumque plenum simila conspersa oleo in sacrificum : [44] mortariolum aureum appendens decem siclos, plenum incenso : [45] bovem de armento, et arietem, et agnum anniculum in holocaustum :

[46] hircumque pro peccato : [47] et in hostias pacificorum boves duos, arietes quinque, hircos quinque, agnos anniculos quinque. Haec fuit oblatio Eliasaph filii Duel. [48] Die septimo princeps filiorum Ephraim, Elisama filius Ammiud, [49] obtulit acetabulum argenteum appendens centum triginta siclos, phialam argenteam habentem septuaginta siclos, ad pondus sanctuarii, utrumque plenum simila conspersa oleo in sacrificum : [50] mortariolum aureum appendens decem siclos, plenum incenso :

[51] bovem de armento, et arietem, et agnum anniculum in holocaustum : [52] hircumque pro peccato : [53] et in hostias pacificorum boves duos, arietes quinque, hircos quinque, agnos anniculos quinque. Haec fuit oblatio Elisama filii Ammiud. [54] Die octavo, princeps filiorum Manasse, Gamaliel filius Phadassur, [55] obtulit acetabulum argenteum appendens centum triginta siclos, phialam argenteam habentem septuaginta siclos, ad pondus sanctuarii, utrumque plenum simila conspersa oleo in sacrificum :

[56] mortariolum aureum appendens decem siclos, plenum incenso : [57] bovem de armento, et arietem, et agnum anniculum in holocaustum : [58] hircumque pro peccato : [59] et in hostias pacificorum boves duos, arietes quinque, hircos quinque, agnos anniculos quinque. Haec fuit oblatio Gamaliel filii Phadassur. [60] Die nono princeps filiorum Benjamin, Abidan filius Gedeonis,

[61] obtulit acetabulum argenteum appendens centum triginta siclos, phialam argenteam habentem septuaginta siclos, ad pondus sanctuarii, utrumque plenum simila conspersa oleo in sacrificum : [62] mortariolum aureum appendens decem siclos, plenum incenso : [63] bovem de armento, et arietem, et agnum anniculum in holocaustum : [64] hircumque pro peccato : [65] et in hostias pacificorum boves duos, arietes quinque, hircos quinque, agnos anniculos quinque. Haec fuit oblatio Abidan filii Gedeonis.

[66] Die decimo princeps filiorum Dan, Ahiezer filius Ammisaddai, [67] obtulit acetabulum argenteum appendens centum triginta siclos, phialam argenteam habentem septuaginta siclos, ad pondus sanctuarii, utrumque plenum simila conspersa oleo in sacrificum : [68] mortariolum aureum appendens decem siclos, plenum incenso : [69] bovem de armento, et arietem, et agnum anniculum in holocaustum : [70] hircumque pro peccato :

[71] et in hostias pacificorum boves duos, arietes quinque, hircos quinque, agnos anniculos quinque. Haec fuit oblatio Ahiezer filii Ammisaddai. [72] Die undecimo princeps filiorum Aser, Phegiel filius Ochran, [73] obtulit acetabulum argenteum appendens centum triginta siclos, phialam argenteam habentem septuaginta siclos, ad pondus sanctuarii, utrumque plenum simila conspersa oleo in sacrificum : [74] mortariolum aureum appendens decem siclos, plenum incenso : [75] bovem de armento, et arietem, et agnum anniculum in holocaustum :

[76] hircumque pro peccato : [77] et in hostias pacificorum boves duos, arietes quinque, hircos quinque, agnos anniculos quinque. Haec fuit oblatio Phegiel filii Ochran. [78] Die duodecimo princeps filiorum Nephthali, Ahira filius Enan, [79] obtulit acetabulum argenteum appendens centum triginta siclos, phialam argenteam habentem septuaginta siclos, ad pondus sanctuarii, utrumque plenum simila conspersa oleo in sacrificum : [80] mortariolum aureum appendens decem siclos, plenum incenso :

[81] bovem de armento, et arietem, et agnum anniculum in holocaustum : [82] hircumque pro peccato : [83] et in hostias pacificorum boves duos, arietes quinque, hircos quinque, agnos anniculos quinque. Haec fuit oblatio Ahira filii Enan. [84] Haec in dedicatione altaris oblata sunt a principibus Israel, in die qua consecratum est : acetabula argentea duodecim : phialae argenteae duodecim : mortariola aurea duodecim : [85] ita ut centum triginta siclos argenti haberet unum acetabulum, et septuaginta siclos haberet una phiala : id est, in commune vasorum omnium ex argento sicli duo millia quadringenti, pondere sanctuarii :

[86] mortariola aurea duodecim plena incenso, denos siclos appendentia pondere sanctuarii : id est, simul auri sicli centum viginti : [87] boves de armento in holocaustum duodecim, arietes duodecim, agni anniculi duodecim, et libamenta eorum : hirci duodecim pro peccato. [88] In hostias pacificorum, boves viginti quatuor, arietes sexaginta, hirci sexaginta, agni anniculi sexaginta. Haec oblata sunt in dedicatione altaris, quando unctum est. [89] Cumque ingrederetur Moyses tabernaculum foederis, ut consuleret oraculum, audiebat vocem loquentis ad se de propitiatorio quod erat super arcam testimonii inter duos cherubim, unde et loquebatur ei.

< previous   Book Of Numbers   next >
< previous   Chapter 7   next >