Latin Vulgate (Clementine)
< previous   Book Of Numbers   next >
< previous   Chapter 23   next >
01 02 03 04 05 06 07 08 09 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20
21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 32 33 34 35 36

Balaam, instead of cursing Israel, is obliged to bless them, and prophesy good things of them.

[1] Dixitque Balaam ad Balac : Aedifica mihi hic septem aras, et para totidem vitulos, ejusdemque numeri arietes. [2] Cumque fecisset juxta sermonem Balaam, imposuerunt simul vitulum et arietem super aram. [3] Dixitque Balaam ad Balac : Sta paulisper juxta holocaustum tuum, donec vadam, si forte occurrat mihi Dominus, et quodcumque imperaverit, loquar tibi. [4] Cumque abiisset velociter, occurrit illi Deus. Locutusque ad eum Balaam : Septem, inquit, aras erexi, et imposui vitulum et arietem desuper. [5] Dominus autem posuit verbum in ore ejus, et ait : Revertere ad Balac, et haec loqueris.

[6] Reversus invenit stantem Balac juxta holocaustum suum, et omnes principes Moabitarum : [7] assumptaque parabola sua, dixit : De Aram adduxit me Balac rex Moabitarum, de montibus orientis : Veni, inquit, et maledic Jacob; propera, et detestare Israel. [8] Quomodo maledicam, cui non maledixit Deus? qua ratione detester, quem Dominus non detestatur? [9] De summis silicibus videbo eum, et de collibus considerabo illum. Populus solus habitabit, et inter gentes non reputabitur. [10] Quis dinumerare possit pulverem Jacob, et nosse numerum stirpis Israel? Moriatur anima mea morte justorum, et fiant novissima mea horum similia.

[11] Dixitque Balac ad Balaam : Quid est hoc quod agis? ut malediceres inimicis meis vocavi te, et tu e contrario benedicis eis. [12] Cui ille respondit : Num aliud possum loqui, nisi quod jusserit Dominus? [13] Dixit ergo Balac : Veni mecum in alterum locum unde partem Israel videas, et totum videre non possis : inde maledicito ei. [14] Cumque duxisset eum in locum sublimem, super verticem montis Phasga, aedificavit Balaam septem aras, et impositis supra vitulo atque ariete, [15] dixit ad Balac : Sta hic juxta holocaustum tuum, donec ego obvius pergam.

[16] Cui cum Dominus occurrisset, posuissetque verbum in ore ejus, ait : Revertere ad Balac, et haec loqueris ei. [17] Reversus invenit eum stantem juxta holocaustum suum, et principes Moabitarum cum eo. Ad quem Balac : Quid, inquit, locutus est Dominus? [18] At ille, assumpta parabola sua, ait : Sta, Balac, et ausculta; audi, fili Sephor : [19] non est Deus quasi homo, ut mentiatur, nec ut filius hominis, ut mutetur. Dixit ergo, et non faciet? locutus est, et non implebit? [20] Ad benedicendum adductus sum : benedictionem prohibere non valeo.

[21] Non est idolum in Jacob, nec videtur simulacrum in Israel. Dominus Deus ejus cum eo est, et clangor victoriae regis in illo. [22] Deus eduxit illum de Aegypto, cujus fortitudo similis est rhinocerotis. [23] Non est augurium in Jacob, nec divinatio in Israel : temporibus suis dicetur Jacob et Israeli quid operatus sit Deus. [24] Ecce populus ut leaena consurget, et quasi leo erigetur : non accubabit donec devoret praedam, et occisorum sanguinem bibat. [25] Dixitque Balac ad Balaam : Nec maledicas ei, nec benedicas.

[26] Et ille ait : Nonne dixi tibi quod quidquid mihi Deus imperaret, hoc facerem? [27] Et ait Balac ad eum : Veni, et ducam te ad alium locum : si forte placeat Deo ut inde maledicas eis. [28] Cumque duxisset eum super verticem montis Phogor, qui respicit solitudinem, [29] dixit ei Balaam : Aedifica mihi hic septem aras, et para totidem vitulos, ejusdemque numeri arietes. [30] Fecit Balac ut Balaam dixerat : imposuitque vitulos et arietes per singulas aras.

< previous   Book Of Numbers   next >
< previous   Chapter 23   next >