Latin Vulgate (Clementine)
< previous   Book Of Numbers   next >
< previous   Chapter 26   next >
01 02 03 04 05 06 07 08 09 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20
21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 32 33 34 35 36

The people are again numbered by their tribes and families.

[1] Postquam noxiorum sanguis effusus est, dixit Dominus ad Moysen et Eleazarum filium Aaron sacerdotem : [2] Numerate omnem summam filiorum Israel a viginti annis et supra, per domos et cognationes suas, cunctos qui possunt ad bella procedere. [3] Locuti sunt itaque Moyses et Eleazar sacerdos, in campestribus Moab super Jordanem contra Jericho, ad eos qui erant [4] a viginti annis et supra, sicut Dominus imperaverat, quorum iste est numerus. [5] Ruben primogenitus Israel : hujus filius, Henoch, a quo familia Henochitarum : et Phallu, a quo familia Phalluitarum :

[6] et Hesron, a quo familia Hesronitarum : et Charmi, a quo familia Charmitarum. [7] Hae sunt familiae de stirpe Ruben : quarum numerus inventus est quadraginta tria millia, et septingenti triginta. [8] Filius Phallu, Eliab : [9] hujus filii, Namuel et Dathan et Abiron : isti sunt Dathan et Abiron principes populi, qui surrexerunt contra Moysen et Aaron in seditione Core, quando adversus Dominum rebellaverunt : [10] et aperiens terra os suum devoravit Core, morientibus plurimis, quando combussit ignis ducentos quinquaginta viros. Et factum est grande miraculum,

[11] ut, Core pereunte, filii illius non perirent. [12] Filii Simeon per cognationes suas : Namuel, ab hoc familia Namuelitarum : Jamin, ab hoc familia Jaminitarum : Jachin, ab hoc familia Jachinitarum : [13] Zare, ab hoc familia Zareitarum : Saul, ab hoc familia Saulitarum. [14] Hae sunt familiae de stirpe Simeon, quarum omnis numerus fuit viginti duo millia ducenti. [15] Filii Gad per cognationes suas : Sephon, ab hoc familia Sephonitarum : Aggi, ab hoc familia Aggitarum : Suni, ab hoc familia Sunitarum :

[16] Ozni, ab hoc familia Oznitarum : Her, ab hoc familia Heritarum : [17] Arod, ab hoc familia Aroditarum : Ariel, ab hoc familia Arielitarum. [18] Istae sunt familiae Gad, quarum omnis numerus fuit quadraginta millia quingenti. [19] Filii Juda, Her et Onan, qui ambo mortui sunt in terra Chanaan. [20] Fueruntque filii Juda per cognationes suas : Sela, a quo familia Selaitarum : Phares, a quo familia Pharesitarum : Zare, a quo familia Zareitarum.

[21] Porro filii Phares : Hesron, a quo familia Hesronitarum : et Hamul, a quo familia Hamulitarum. [22] Istae sunt familiae Juda, quarum omnis numerus fuit septuaginta sex millia quingenti. [23] Filii Issachar per cognationes suas : Thola, a quo familia Tholaitarum : Phua, a quo familia Phuaitarum : [24] Jasub, a quo familia Jasubitarum : Semran, a quo familia Semranitarum. [25] Hae sunt cognationes Issachar, quarum numerus fuit sexaginta quatuor millia trecenti.

[26] Filii Zabulon per cognationes suas : Sared, a quo familia Sareditarum : Elon, a quo familia Elonitarum : Jalel, a quo familia Jalelitarum. [27] Hae sunt cognationes Zabulon, quarum numerus fuit sexaginta millia quingenti. [28] Filii Joseph per cognationes suas, Manasse et Ephraim. [29] De Manasse ortus est Machir, a quo familia Machiritarum. Machir genuit Galaad, a quo familia Galaaditarum. [30] Galaad habuit filios : Jezer, a quo familia Jezeritarum : et Helec, a quo familia Helecitarum :

[31] et Asriel, a quo familia Asrielitarum : et Sechem, a quo familia Sechemitarum : [32] et Semida, a quo familia Semidaitarum : et Hepher, a quo familia Hepheritarum. [33] Fuit autem Hepher pater Salphaad, qui filios non habebat, sed tantum filias : quarum ista sunt nomina : Maala, et Noa, et Hegla, et Melcha, et Thersa. [34] Hae sunt familiae Manasse, et numerus earum quinquaginta duo millia septingenti. [35] Filii autem Ephraim per cognationes suas fuerunt hi : Suthala, a quo familia Suthalaitarum : Becher, a quo familia Becheritarum : Thehen, a quo familia Thehenitarum.

[36] Porro filius Suthala fuit Heran, a quo familia Heranitarum. [37] Hae sunt cognationes filiorum Ephraim : quarum numerus fuit triginta duo millia quingenti. [38] Isti sunt filii Joseph per familias suas. Filii Benjamin in cognationibus suis : Bela, a quo familia Belaitarum : Asbel, a quo familia Asbelitarum : Ahiram, a quo familia Ahiramitarum : [39] Supham, a quo familia Suphamitarum : Hupham, a quo familia Huphamitarum. [40] Filii Bela : Hered, et Noeman. De Hered, familia Hereditarum : de Noeman, familia Noemanitarum.

[41] Hi sunt filii Benjamin per cognationes suas : quorum numerus fuit quadraginta quinque millia sexcenti. [42] Filii Dan per cognationes suas : Suham, a quo familia Suhamitarum. Hae sunt cognationes Dan per familias suas. [43] Omnes fuere Suhamitae, quorum numerus erat sexaginta quatuor millia quadringenti. [44] Filii Aser per cognationes suas : Jemna, a quo familia Jemnaitarum : Jessui, a quo familia Jessuitarum : Brie, a quo familia Brieitarum. [45] Filii Brie : Heber, a quo familia Heberitarum : et Melchiel, a quo familia Melchielitarum.

[46] Nomen autem filiae Aser fuit Sara. [47] Hae cognationes filiorum Aser, et numerus eorum quinquaginta tria millia quadringenti. [48] Filii Nephthali per cognationes suas : Jesiel, a quo familia Jesielitarum : Guni, a quo familia Gunitarum : [49] Jeser, a quo familia Jeseritarum : Sellem, a quo familia Sellemitarum. [50] Hae sunt cognationes filiorum Nephthali per familias suas : quorum numerus quadraginta quinque millia quadringenti.

[51] Ista est summa filiorum Israel, qui recensiti sunt, sexcenta millia, et mille septingenti triginta. [52] Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens : [53] Istis dividetur terra juxta numerum vocabulorum in possessiones suas. [54] Pluribus majorem partem dabis, et paucioribus minorem : singulis, sicut nunc recensiti sunt, tradetur possessio : [55] ita dumtaxat ut sors terram tribubus dividat et familiis.

[56] Quidquid sorte contigerit, hoc vel plures accipiant, vel pauciores. [57] Hic quoque est numerus filiorum Levi per familias suas : Gerson, a quo familia Gersonitarum : Caath, a quo famiia Caathitarum : Merari, a quo familia Meraritarum. [58] Hae sunt familiae Levi : familia Lobni, familia Hebroni, familia Moholi, familia Musi, familia Core. At vero Caath genuit Amram : [59] qui habuit uxorem Jochabed filiam Levi, quae nata est ei in Aegypto. Haec genuit Amram viro suo filios, Aaron, et Moysen, et Mariam sororem eorum. [60] De Aaron orti sunt Nadab et Abiu, et Eleazar et Ithamar :

[61] quorum Nadab et Abiu mortui sunt, cum obtulissent ignem alienum coram Domino. [62] Fueruntque omnes qui numerati sunt, viginti tria millia generis masculini ab uno mense et supra : quia non sunt recensiti inter filios Israel, nec eis cum ceteris data possessio est. [63] Hic est numerus filiorum Israel, qui descripti sunt a Moyse et Eleazaro sacerdote, in campestribus Moab supra Jordanem contra Jericho : [64] inter quos, nullus fuit eorum qui ante numerati sunt a Moyse et Aaron in deserto Sinai : [65] praedixerat enim Dominus quod omnes morerentur in solitudine. Nullusque remansit ex eis, nisi Caleb filius Jephone, et Josue filius Nun.

< previous   Book Of Numbers   next >
< previous   Chapter 26   next >