Latin Vulgate (Clementine)
< previous   Book Of Numbers   next >
< previous   Chapter 17   next >
01 02 03 04 05 06 07 08 09 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20
21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 32 33 34 35 36

The priesthood is confirmed to Aaron by the miracle of the blooming of his rod, which is kept for a monument in the tabernacle.

[1] Et locutus est Dominus ad Moysen, dicens : [2] Loquere ad filios Israel, et accipe ab eis virgas singulas per cognationes suas, a cunctis principibus tribuum, virgas duodecim, et uniuscujusque nomen superscribes virgae suae. [3] Nomen autem Aaron erit in tribu Levi, et una virga cunctas seorsum familias continebit : [4] ponesque eas in tabernaculo foederis coram testimonio, ubi loquar ad te. [5] Quem ex his elegero, germinabit virga ejus : et cohibebo a me querimonias filiorum Israel, quibus contra vos murmurant.

[6] Locutusque est Moyses ad filios Israel : et dederunt ei omnes principes virgas per singulas tribus : fueruntque virgae duodecim absque virga Aaron. [7] Quas cum posuisset Moyses coram Domino in tabernaculo testimonii, [8] sequenti die regressus invenit germinasse virgam Aaron in domo Levi : et turgentibus gemmis eruperant flores, qui, foliis dilatatis, in amygdalas deformati sunt. [9] Protulit ergo Moyses omnes virgas de conspectu Domini ad cunctos filios Israel : videruntque, et receperunt singuli virgas suas. [10] Dixitque Dominus ad Moysen : Refer virgam Aaron in tabernaculum testimonii, ut servetur ibi in signum rebellium filiorum Israel, et quiescant querelae eorum a me, ne moriantur.

[11] Fecitque Moyses sicut praeceperat Dominus. [12] Dixerunt autem filii Israel ad Moysen : Ecce consumpti sumus, omnes perivimus. [13] Quicumque accedit ad tabernaculum Domini, moritur. Num usque ad internecionem cuncti delendi sumus?

< previous   Book Of Numbers   next >
< previous   Chapter 17   next >